PL 129, col. 858

Epistolae et privilegia (Stephanus VI), J. P. Migne

Privilegium pro monasterio Vizeliacensi.
STEPHANUS episcopus, servus servorum Dei, EUDONI
venerabili abbati monasterii Vizeliacensis,
omnique congregationis ejusdem monasterii in perpetuum.
Quoties illa tribui a nobis optantur, quae rationi
incunctanter conveniunt, animo nos debet libenti
concedere, et petentium desideriis congruum impertiri
suffragium. Atque ideo quia postulasti a nobis
quatenus privilegium sedis apostolicae monasterio
Vizeliaco, cui praeesse dignosceris, quod constat
olim a Gerardo nobilissimo et Christianissimo viro,
necnon et Berta uxore ejus, in honore Domini et

Salvatoris nostri Jesu Christi et veneratione beatissimae
semper Virginis Mariae genitricis ejusdem Domini
nostri Jesu Christi constructum; in regno scilicet
Burgundiae, in pago Avalensi, quodque a praefatis
fundatoribus beato Petro apostolorum principi
pia devotione et testamenti pagina collatum est,
facere deberemus: inclinati precibus tuis libenter
decrevimus, per quod nimirum apostolicae sedis privilegium
confirmamus, atque statuimus, ut nulli regum,
nulli antistitum, nulli comitum, nulli cuiquam
alii liceat ipsum monasterium perturbare, vel ea
quae ibi a jam dictis fundatoribus, vel ab aliis fidelibus
oblata sunt, vel in futurum offerri contigerit,
sub cujuslibet causae, occasionisve specie, minuere,
vel auferre, sive suis usibus applicare, sed sine inquietudine

in sustentatione ejusdem monasterii, et
usibus abbatum et monachorum sub regula sancti
Patris Benedicti ibi Deo militantium volumus ea et
praecipimus possideri: ea videlicet conditione, ut
nullus successorum nostrorum pontificum in hac
sancta sede, cui auctore Deo servimus, unquam vel
usquam quiddam ex eisdem rebus cuiquam beneficiare,
commutare, aut sub censu quolibet concedere
per futura tempora patiatur, sed censum tantummodo
in testamento traditionis a fundatoribus qui ex
eodem monasterio hanc sanctam haeredem Romanam
fecerunt Ecclesiam, etiam delegatum, unam
videlicet libram argenti annis singulis successores
nostri accipientes, per paternitatis suffragium eidem
monasterio sollicitudine pastorali vigilanter contra

omnes infestantes impendere studeant. Item constituimus,
ut obeunte abbate praedicti monasterii, non
alius ibi quacunque obreptionis astutia ordinetur,
nisi quem consensus monachorum secundum timorem
Dei, et institutionem Regulae sancti Benedicti
elegerit, et hujus apostolicae sedis pontifex praeviderit
ordinandum, aut suggestione monachorum consenserit
ordinatum.
Hoc quoque capitulo praesenti subjungimus, ut
locum avaritiae secludamus, nullum de regibus, nullum
de episcopis vel sacerdotibus, vel de quibuscunque
fidelibus, per se, suppositamve personam,
de ordinatione ejusdem abbatis, vel clericorum, aut
presbyterorum, vel de largitione chrismatis, aut

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.