PL 13, col. 101
Adversus Damasum libellus precum ad imperatores (Faustinus; Marcellinus), J. P
atrocia exercent. Et qui finis erit, si cuncta
referamus, quae singuli quique fidelium passi sunt
atque patiuntur? Unum tamen atrox persecutionis
facinus ad compendium referendum est, quod in
Aegypto apud Oxyrinchum commissum est sub totius
testimonio civitatis. Certa pars est apud Oxyrinchum
sanctae plebis, in cujus sacro numero plerique,
quanto intentius ad res divinas studium curamve
posuerunt, tanto sollicitius diligentiusve fidem
catholicam inviolabiliter servare contendunt: ita
ut se nullis haereticis, nullisque praevaricatoribus
per divina commisceant sacramenta. Ad hanc observantiam
plerique eorum eruditi sunt exemplo
et monitu beati Pauli, qui iisdem fuit temporibus
quibus et famosissimus ille Antonius, non minori
vita neque studio, neque divina gratia, quam
fuit sanctus Antonius. Novit hoc et ipsa civitas
Oxyrinchus, quae hodieque sanctam Pauli memoriam
devotissime celebrat. Sed et ipsa pars plebis,
ubi vidit episcopum illius civitatis, nomine
Theodorum, in impiam praevaricationem fuisse collapsum,
ita ut non solum fidem integram condemnaret,
neque ut tantummodo impie subscriberet,
sed ut laicum se fieri ab impio Georgio pateretur,
et denuo ab ipso haeretico episcopum ordinari,
exsecrata est ejus communionem, habens secum
presbyteros et diaconos illius illibatae fidei, per quos
fruebatur divinis sacramentis, una cum supermemorato
beatissimo Paulo. Sed postea etiam episcopum
sibi per tunc temporis episcopos catholicos ordinavit,
sanctum Heraclidam, tanto magis idoneum,
quanto et firmius contra haereticos et praevaricatores
debuit ordinari, qui et in vita esset perspicuus, a
prima aetate Deo deserviens, contemptis bonis saecularibus,
et in fide, et doctrina perfectus exsistens.
Unde et pro apostolica fide, et pro doctrina evangelica,
pro conversatione coelesti apud cunctos illic
venerabilis est, solis tantummodo haereticis et praevaricatoribus
displicens. Unde et Deo magis placet
cum talibus displicet. Sed hic tantus ac talis ita coepit
exercere pontificium, ut ad opinionem fidei ejus
et doctrinae, atque ipsius sanctissimae conversationis,
plerique etiam de longissimis regionibus advenirent,
exsecrantes nefariam praevaricatorum societatem,
ejusque sacrosanctum consortium desiderantes. Sed
ille egregius bis episcopus hoc non patitur. Et primum
quidem vexat per publicas potestates: ita ut
aliquoties solum intempesta nocte raptum per lancearios
de urbe sustulerit. Sed cum eaedem potestates
non in hoc perseverant in quo temerarie coeperant:
quod enim jus habere poterant contra episcopum catholicum?
unde et merito a coepta persecutione cessarunt,
maxime unus ex ipsis etiam divina plaga
admonitus. Tunc egregius iste bis episcopus, jam
propriis viribus nititur, et mittit turbam clericorum
ad ecclesiam beati Heraclidae catholici episcopi,
eamque evertit, destruens undique parietes: ita ut