PL 13, col. 102
Adversus Damasum libellus precum ad imperatores (Faustinus; Marcellinus), J. P
ipsum altare Dei securibus dissiparet, cum horrore
totius civitatis et gemitu, quod illa Ecclesia everteretur,
cujus episcopum etiam diversae partis homines
rectae et illibatae fidei confitentur.
XXVII.
Advertite, quaesumus, piissimi imperatores
et rectae fidei vindices, numquid pro tam impiis
episcopis edicta proponitis, ut hi affligantur, qui ob
meritum fidei et sanctissimae vitae, mundo ipso pretiosiores
sunt? Credite, religiosissimi imperatores,
beatum Heraclidam unum esse de illo numero sanctorum,
de quibus refert Scriptura divina, dicens: Circuierunt in melotis et in caprinis pellibus, indigentes,
in tribulationibus et doloribus afflicti, quorum non
erat dignus mundus
[(Heb., XI, 37)]
. Quomodo enim
beatus Heraclida non talis est, qui omnia saecularia
respuens oblectamenta, per ipsas amaritudines
confragosae vitae istius, aemulans dominica vestigia,
nudus expeditusque virtutum iter salutare sectatur;
qui sic pro divinae amore fidei conspirat, sicut et
sanctos legimus conspirasse, nihil habens de saeculo,
quam pro fide tribulationes et dolores, sic vivens,
sic incedens, sicuti et illi sancti de quibus
supra positum est testimonium? Merito ergo et beatus
Gregorius, caeterique sancti episcopi, sanctimoniae
istius venerabili consortio, in malis afflictae
Ecclesiae, velut divinis solatiis relevantur. Non solum
autem in tam venerabilem episcopum grassatus
est Theodorus, sed et in ipsam sanctissimam plebem
ejus, quae pro sincerissimi et fidelissimi sacerdotis
doctrina et moribus instituta est. Et longum est referri,
quae contra pudorem propositumve sacrarum
virginum molitus est, quarum monasteria pro merito
sanctimoniae earum civitas ipsa veneratur. Sed et
ipsos servos Dei aliquoties atrocibus afflixit injuriis,
quos magis probaverat sanctiores. Sed quid mirum,
si oves ut lupus affligeret, quarum bonum pastorem
frequenter affligit?
XXVIII.
Ecce qui sub vobis piis imperatoribus, et
pro fide catholica venientibus, jactat se esse catholicum,
evertens Ecclesiam catholicorum, persequens
catholicos sacerdotes et servos Christi, necnon et
sacras ejus virgines impie affligens. Hic est egregius
et sanctissimus ille episcopus, qui cum fuisset
primum a catholicis episcopis ordinatus episcopus,
postea ab impio Georgio in laicorum numerum redactus,
nihilominus ab ipso Georgio episcopus ordinatus
est, in vexatione fidelium: sedens et communicans
in una eademque civitate cum Apollonio Meletianorum
episcopo, consentienti impietatibus
Georgii, et cum ipso item Apollonio idem Theodorus
persequens beatum Heraclidam, catholicae fidei
vindicem. Ecce cui quasi catholica basilica nunc
tradita est Apollonii ex generalis edicti vestri auctoritate:
cum utique idem Theodorus, qui quasi catholicus
haeretici Apollonii basilicam accepit, similiter
impie gessit, ut gessit et Apollonius: nisi quia atrocius
gessit Theodorus, cum de episcopo catholico fit