PL 13, col. 1054

Epistolae (Pacianus Barcilonensis), J. P. Migne

tibi quod erat optimum, nemo persuasit. Nam et hodie
in potestate tua est ut nostra etiam scripta contemnas,
si ea mavis vincere quam probare. Caeterum
et ipsi Domino et apostolis ejus plurimi restiterunt;
nec persuaderi veritas cuiquam potuit, nisi
ei propria religione consensit. Itaque, domine, et nos
non ea fiducia scripsimus, qua repugnanti aliquid
persuadere possimus; sed ea fide qua volenti
bonae pacis aditum non negemus; quae si animo tuo
et cordi est, de Catholico nomine nullum habet esse
luctamen. Si enim per Deum id populus noster adipiscitur;
nec interrogandum est, praecedente auctoritate
divina: si per hominem; quando usurpatum,
detegendum. Tunc si bonum nomen est, non recipit
odium: si malum, caret invidia.

III.
Novatianos audio de Novato aut Novatiano vocari:
sectam tamen in his, non nomen accuso: nec
Montano aliquis aut Phrygibus nomen objecit. Sed
sub apostolis, inquies, nemo Catholicus vocabatur.
Esto, sic fuerit, vel illud indulge. Cum post apostolos
haereses exstitissent, diversisque nominibus columbam
Dei atque reginam lacerare per partes et
scindere niterentur: nonne cognomen suum plebs
apostolica postulabat, quo incorrupti populi distingueret
unitatem, ne intemeratam Dei virginem error
aliquorum per membra laceraret? Nonne appellatione
propria decuit caput principale signari? Ego
forte ingressus populosam urbem hodie, cum Marcionitas,
cum Apollinariacos, Cataphrygas, Novatianos
et caeteros ejusmodi comperissem, qui se christianos

vocarent: quo cognomine congregationem
meae plebis agnoscerem, nisi Catholica diceretur?
Age, quis caeteris plebibus nomina tanta largitus est?
Cur tot urbibus, tot nationibus sua quaeque descriptio
est? Ipse ille qui catholicum nomen interrogat,
causam sui nominis nesciet, si requiram unde mihi
traditum est. Certe non est ab homine mutuatum,
quod per saecula tanta non cecidit. Catholicum istud
nec Marcionem, nec Apellem, nec Montanum sonat,
nec haereticos sumit auctores. Multos nos Spiritus
sanctus edocuit, quem paracletum apostolis et magistrum
Deus misit e coelis; multa ratio, sicut dicit
Paulus, et honestas, et, ut ait, ipsa natura. Quid?
Parva nobis de apostolicis viris, parva de primis sacerdotibus,
parva de beatissimo Cypriano martyre

atque doctore currit auctoritas? An volumus docere
doctorem? An sapientiores illo sumus, et spiritu
carnis inflamur adversus eum, quem aeterni Dei testem
nobilis cruor et clarissimae passionis corona
produxit? Quid tot earum partium sacerdotes, quos
per totum orbem cum eodem Cypriano pax una solidavit?
Quid tot annosi episcopi, tot martyres, tot
confessores? Age. Si illi usurpando nomini huic auctores
idonei non fuerint, nos idonei erimus negando?
Et nostram potius auctoritatem patres sequentur,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.