PL 13, col. 1055

Epistolae (Pacianus Barcilonensis), J. P. Migne

et emendanda sanctorum cedet antiquitas, et
jam putrescentia vitiis tempora canones apostolicae
antiquitatis eradent?
IV.
Nec tamen aestues, frater: Christianus mihi
nomen est, Catholicus vero cognomen. Illud me
nuncupat; istud ostendit: hoc probor, inde significor.
Et si reddenda postremo Catholici vocabuli ratio
est, et exprimenda de graeca interpretatione Romana:
Catholicus, ubi unum, vel, ut doctiores putant,
obedientia omnium nuncupatur, mandatorum
scilicet Dei. Unde Apostolus: Si in omnibus
obedientes estis [(II Cor. II, 9)]
. Et iterum: Sicut enim
per inobedientiam unius peccatores constituti sunt multi:
sic per dicto audientiam unius, justi constituentur multi [(Rom. V, 19)]
.
Ergo qui Catholicus, idem justi obediens.

Qui obediens, idem est Christianus: ita Catholicus,
Christianus est. Quare ab haeretico nomine
noster populus hac appellatione dividitur, cum Catholicus
nuncupatur: sed et si Catholicus ubique
unum est, sicut superiores putant, id ipsum David indicat
dicens: Astitit regina in veste aurata et variegata [(Psal. XLIV, 10)]
,
hoc est, una in omnibus. Et in Cantico
canticorum Sponsus haec loquitur: Una est columba
mea, perfecta mea, una est matri suae, electa est
genitrici suae [(Cant., VI, 8)]
. Et iterum: Adducentur
regi virgines post eam [(Ps. XLIV, 15)]
. Et adhuc: Adolescentulae, quarum non est numerus
[(Cant. VI, 7)]
.
Ergo in omnibus una, et una super omnia.
V.
Si rationem nominis quaeris, apparet. De poenitentia
vero, Deus praestet ut nullis fidelibus necessaria

sit; nemo post sacri fontis auxilium, foveam mortis
incurrat: nec tarda solamina ingerere sacerdotes aut
docere cogantur, ne peccandi iter aperiant, dum peccanti
remediis blandiuntur. Sed nos hanc indulgentiam
Dei nostri miseris, non beatis, nec ante peccatum,
sed peccata detegimus: nec sanis medicinam, sed
male habentibus nuntiamus. Si nihil in baptizatos
possunt nequitiae spirituales, nihil fraus illa serpentis
quae primum subvertit hominem, quae posteris
ejus tot titulos damnationis impressit; si recessit a
mundo, si regnare jam coepimus, si nullum oculis,
nullum manibus, nullum mentibus nostris crimen
obrepit; abjiciatur hoc Dei donum, repellatur auxilium,
nulla exomologesis, nulli gemitus audiantur;
contemnat omne remedium superba justitia. Quod

si haec homini suo Dominus providit; si idem stantibus
praemia, qui jacentibus remedia largitus est:
desinite divinam accusare pietatem, aut tot coelestis
clementiae titulos objectu rigoris eradere, aut gratuita
Domini bona inobsecrabili asperitate prohibere.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.