PL 13, col. 1062
Epistolae (Pacianus Barcilonensis), J. P. Migne
paginam conseramus. De similibus quidem
Apostolus, quos oportet indentari [(Tit. I, 11)]
. Sed
attende. Nos tecum quasi columbae, ore potius quam
dente, confligimus. Utinam verum esset quod doceri
velle te dicis! jam ipse tibi manibus meis sancti
Spiritus unguenta suggererem, Amas me? Non laesi,
scio. Sed tunc demum amares, si non diversa sentires,
atque operi meo blandus accederes. Cypriani
epistolas mihi placere miraris? Quidni beati martyris
et catholici sacerdotis? Novatianum mihi ingeris?
Philosophum saeculi fuisse audio; nec satis miror
ab Ecclesia Dei vivi degenerasse. Cognosco,
radicem legis antiquae, fontem veteris populi reliquisse,
Cornelio invidentem, Novati insaniae commodatum,
sine consecratione legitima episcopum factum,
ideoque nec factum per epistolam eorum qui
se Confessores esse simularent, qui matris unius
membra divellerent. Haec ego tibi, frater, confessione
vestrorum, litteris approbabo. Ita tuus iste
philosophus, sapientiam suam quaerens statuere, sicut
Apostolus ait [(Rom. X, 3)] , sapientiae Dei non est subjectus;
quoniam per sapientiam suam mundus non
recognovit sapientiam Dei. Nam quod, ante passum
Novatianum putas, et Cyprianum dixisse subjungis; Praecessit me adversarius meus;
vide quam manifeste
respondeam. Novatianus martyrium numquam tulit,
nec ex verbis beatissimi Cypriani auditum istud aut
lectum est. Habes ejus epistolas quibus Cornelium
Urbis episcopum, cui tunc Novatianus inviderat,
inimicis principibus resistentem, saepe confessum,
saepe vexatum refert; plurimis Confessoribus, plurimis
quoque Martyribus ducem factum, et cum plurimis
gloriosissime coronatum vivente tunc Novatiano
etiamque securo. Nam et ideo ab ecclesia Christi
recesserat, ne illum labor confessionis urgeret. Qui
primum stimulatus invidia, episcopatum Cornelii non
ferebat; inde se Novato, paucorum epistolis derisus
addixerat. Haec te omnia de Novatiano Cypriani litterae
perdocebunt. Porro etiam si passus est aliquid
Novatianus, non tamen etiam occisus: etiam si occisus,
non tamen coronatus. Quidni? Extra Ecclesiae
pacem, extra concordiam, extra eam matrem
cujus portio debet esse qui martyr est. Audi Apostolum: Et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam;
charitatem autem non habeam, nihil sum. Et
si in cibos pauperum divisero omnem substantiam
meam, et si tradidero corpus meum ad comburendum,
charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest [(I Cor. XIII, 2, 3)]
.
Cyprianus autem in concordia
omnium, in pace communi, in Confessorum grege
passus est, et saepe confessus iteratis persecutionibus,