PL 13, col. 1070
Epistolae (Pacianus Barcilonensis), J. P. Migne
viveret: innocens coronam, poenitens veniam
subiret: ille praemium, iste medicinam acciperet.
Denique idem Apostolus dicit: Nam si cum adhuc
peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est;
multo magis justificati nunc in sanguine ejus, salvi
erimus per eum ab ira [(Rom. V, 9-10)]
. Ab ira utique,
quae peccantibus debebatur. Quod si gentilem populum
non passus est mori; multo magis redemptum
non patietur exstingui. Nec abjiciet, quos magno
redemit; nec enim levis illi est jactura famulorum.
Non morietur quidem amplius qui resurgit, ut scriptum
est [(Rom. XIV, 4)] . Sed ipse est advocatus apud
Patrem; sed ipse interpellat pro peccatis nostris,
haud despicabilis miserorum patronus, parumve
idoneus deprecator.
X.
Responde, frater, an famulos Dei diabolus
possit opprimere, an non possit Christus absolvere?
Petri poenitentiam dicis ante Domini passionem
fuisse? Hoc tibi nemo proposuit. Et tamen Petrus
jam baptizatus erat: huic enim dixerat Dominus: Qui lotus est semel, non necesse habet iterum lavari [(Joan. XIII, 10)]
.
Accepit tamen postea remedium
Christi, sed ante poenituit; et ante sanctus est habitus,
quam ad remedium perveniret. Nec poenitentia
ejus in memoriam scriberetur, ni profuisset
aliquid poenitenti. Flevit, inquit, amarissime [(Matth.
XXVI, 75)]
. Non vis facere fidelem, quod Petrus fecit?
non vis prodesse nobis, quod Petro profuit? Age,
Thomas meus nonne post Domini resurrectionem
de resurrectione dubitavit? Nonne perfidiae reus
notatur a Domino, cum illi clavorum notae, cum
perfossae manus, cum lateris vulnus ostenditur, cum
sic ad eum ait Dominus: Noli esse incredulus, sed
fidelis [(Joan. XX, 27)]
? Quid ergo? erubuit poenitere?
nonne humiliatus est? nonne Deum et Dominum
suum illico confitetur? numquid non illum exomologesis
ista commendat?
XI.
Jam quam argute caput illud absolvis, quod
ego posui; datam episcopis potestatem, ut quae ligassent
in terra, ligata essent et in coelis. Dicis,
hoc non ad fideles, sed ad catechumenos pertinere;
ut baptizandis adhuc scilicet populis, solvi liceret
crimina, vel teneri. Duorum denique Evangelistarum
capitula conjungis, ut unum esse videantur; et
adjicis, quod Matthaeus minus integre prosecutus sit,
complesse Joannem: ut quia apud Matthaeum dixerat
Dominus; Ite et docete omnes gentes, baptizantes
eas in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti [(Matth. XXVIII, 19)]
;
apud Joannem impleverit dicens: Si cujus dimiseritis peccata, dimittentur illi; cujus
retinueritis, et tenebuntur
[(Joan. XX, 23)]
: ut hoc
dimittere vel ligare ad gentes quae baptizandae erant,
pertinuisse videatur, quia prior Evangelista de gentibus
praelocutus sit; de solvendo autem et ligando
posterior impleverit. Quid ais? Evangelistae duo dimidiatos
invicem sensus, et semi integros retulerunt?
Verba his invicem, ratiove defuerat; aut non