PL 13, col. 1071

Epistolae (Pacianus Barcilonensis), J. P. Migne

in omnibus totum Spiritus sanctus implebat, propositos
perferens sensus, et ad plenum dicta definiens?
Hominis confirmatum testamentum nemo
superordinat: Dei tabulam, tabula diversa mutabit?
Quaenam in vobis haec vincendi cupido est, ut tale
aliquid audeatis? Quid quod apud Matthaeum ipsum
ante passionem suam dixerat Dominus: Quaecumque
ligaveritis in terra, erunt ligata et in coelo et quaecumque
solveritis in terra, erunt soluta et in coelo [(Matth.
XVI, 19)]
? Apud Matthaeum hoc praedixerat Dominus,
et nullam ibi gentium fecerat mentionem: cur ergo
illi capitulum Joannis adjungis, ubi suum posuit, et
ita posuit ut a gentibus separaret? quod utique si ad
gentes pertinere voluisset, potuit ipse conjungere
quod ipse ponebat. Totum ergo quod quaeris, apud

Matthaeum habes. Cur non universa legisti, qui episcopum
doces? Primum praecepti istius caput repete.
Ipso referente Matthaeo, paulo superius ad Petrum
locutus est Dominus; ad unum, ideo ut unitatem
fundaret ex uno; mox id ipsum in commune
praecipiens, qualiter tamen ad Petrum incipit: Et
ego tibi dico, inquit, quia tu es Petrus, et super istam
petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae infernorum
non convalescent adversus eam. Et tibi dabo claves regni
coelorum: et quaecumque ligaveris super terram, ligata
erunt et in coelis; et quaecumque solveris super terram,
erunt soluta et in coelis [(Ibid. 18, 19)]
. Dic frater;
de solis gentibus hoc locutus est: Super hanc petram
aedificabo, inquit, Ecclesiam meam? Ecclesiam, non
baptizatas gentes vocat? homo necdum renatus, corpus

est Christi? Quid solvo gentibus, quod non est
ligatum? Nam si non reputatum est, nec ligatum.
Quid alligo, quod nullo jure constringo? Gentilis
homo, liber est Legi. Vide nunc e contrario, an in
baptizatum utraque conveniant. Solvitur venia, quia
peccato tenebatur; ligatur anathemate, quia solutus
fuerat fide et per gratiam liberatus. Quod si ad gentes
hanc solvendi licentiam vel ligandi spectasse concedam;
multo magis ad baptizatos pertinuisse convincam.
Nam si is solvi potuit vel ligari, qui non habuit
vinculum; quanto magis ille quem fidei jura tenuerunt?
XII.
Ais posuisse Matthaeum: Si peccaverit in te
frater tuus, vade et corripe eum solus cum solo [(Matth.
XVIII, 15)]
; ac statim subjunxisse Dominum: Quaecumque
solveris in terra, soluta erunt et in coelis; ut ad

fratris offensam pertinere videatur. Age, non vides
quod supra dicit: Si in te peccaverit frater tuus: heic
vero addit: Amen dico vobis. Quaecumque solveritis in
terra, etc. Illud uni jussit, hoc pluribus relaxavit:
illud ipse solvit in quem admittitur; hoc vero, Ecclesia:
illud, sine sacerdote, sine fratribus; hoc ab
omnibus impetratur. Quaecumque solveritis, inquit;
omnino nihil excipit. Quaecumque, inquit: vel magna,
vel modica. Attende quod ad Petrum dicat inferius
id quod peccatur in hominem, septuagies et
septies relaxandum; ut ostendat, alias vel semel
posse. Tamen qui in Petrum peccat, Dominum laedit:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.