PL 13, col. 1075
Epistolae (Pacianus Barcilonensis), J. P. Migne
XVII.
Ais adhuc, scriptum: Quod si manus tua
vel pes tuus scandalizaverit te, abjice eum abs te [(Matth. V, 29)]
.
Quid sit hoc, Moyses, Deuteronomio
testificante, praedixit: Si autem precatus fuerit te frater
tuus (hi sunt enim oculi et manus nostrae) aut
filia tua, aut uxor tua quae est in sinu tuo, aut aequalis
animae tuae, dicens: Eamus et serviamus diis quos non
noveras [(Deut. XIII, 6)]
. Deinde adjecit inferius: Deferes
eum, et manus tua erit super ipsum ad occidendum
eum. Vides ergo, non de poenitentibus dictum,
sed de his qui non solum ipsi in facinore perseverant,
verum etiam nos scandalizare non desinunt. Hi
quamlibet chari sint, relinquendi: quamlibet utiles
deserendi sunt. Proponis adhuc dixisse apostolum
Paulum: Auferte malum ex vobis ipsis [(I Cor. V, 13)]
:
malum utique, perseverans, Caeterum, poenitentia
malum non est, cum David dicat: Bonum est exomologesim
facere Deo [(Psal. CXI, 2)]
. Nec tamen mecum
est ille quem poenitet, nec parte sanctorum, nec pace
conjungitur. Sed dicit Apostolus: Si quis frater nominatur,
et sit aut fornicator, aut simulacris serviens,
aut avarus, aut maledicus, aut ebrius, aut rapax, cum
ejusmodi nec cibum sumere [(I Cor. V, 11)]
. Vides non
sine causa esse positum, et sit, id est, qui necdum
poeniteat, qui necdum improbus esse desierit. Et
certe de avaris, et ebriosis, et maledicis, simul
dictum est. Responde, frater, an nullus ejusmodi,
vestra pace teneatur. Ergo inde est, et quod per
Esaiam Deus clamat: Simul iniqui et peccatores peribunt [(Isa. I, 28)]
;
non poenitentes, non misericordiae
opera procurantes, quibus apud eumdem rursus
Esaiam Deus dicit: Et si fuerint peccata vestra ut
phaenicium, ut nivem dealbabo: et si ut coccum, ut lanam
candidam ea efficiam [(Ibid. 18)]
.
XVIII.
Attamen, ut ais, Apostolus condemnavit
errantem. Nam ad Corinthios prima ita dicit: Ipse
ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu,
jam judicavi eum qui tale facinus admisit: in nomine
Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis omnibus
in virtute Dei, tradere ejusmodi satanae, in interitum
carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini [(I Cor. V,
3-5)]
. Nota, frater, primum, quod non damnat eos
cum quibus iste communicat: solus ipse qui tale
facinus admiserat, satanae traditur, solus excluditur,
salva pace sanctorum. Vos, omnes ecclesias pro uno
peccatore damnatis? Deinde vides, quod hic ipse
peccator incestus, non morti traditur, sed satanae,
ad emendandum, ad colaphizandum, ad poenitendum.
Denique ait, Ad interitum carnis, non tamen animae,
non etiam spiritus: sed ad solius carnis interitum,
tentationes scilicet, carnis angustias, detrimenta
membrorum, sicut alibi de intemperantibus dicit: Tribulationem autem carnis patientur ejusmodi
(I Cor.