PL 13, col. 1076
Epistolae (Pacianus Barcilonensis), J. P. Migne
VII, 28). Vis hoc scire? in secunda Corinthiorum,
hunc ipsum impium idem Paulus absolvit. Nam de
ipso ait: Sufficit illi qui ejusmodi est, objurgatio ea
quae fit a pluribus; ut e contrario magis donetis et consolemini,
ne forte majore tristitia absorbeatur, qui ejusmodi
est: Propter quod obsecro vos, ut constituatis in
eum charitatem [(II Cor. II, 6-8)]
. Item infra: Si cui
autem aliquid donastis, et ego: nam et ego quod donavi,
propter vos in persona Christi, ut non possideatur
a satana [(Ibid. 10)]
. Vides Apostoli indulgentiam,
proprias etiam sententias temperantem? Vides mitissimam
lenitatem longe a vestro supercilio separatam?
longe a Novatiani fronte dissimilem, communi
vero vitae ac saluti omnium consulentem?
XIX.
At etiam in nos severus censor invelieris.
Dicis, ex lege coelesti unum ex mandatis solvere non
licere, nec communicare lupis agnos, et quod omnis
consensus in crimine sit; et ideo qui picem tetigerit,
inquinetur [(Eccli. XIII, 1)]
; nec sit ulla societas luci ad
tenebras, aut templo Dei cum idolis, aut conventio
Christi ad Belial [(II Cor. VI, 14, 15)]
. Ideoque David
dicit: Furem videbas, et currebas cum eo, et cum adulteris
portionem tuam ponebas [(Psal. XLIX, 18)]
. Ais
tandem, quia nos Domini mandata rescindimus.
Nos, unum apicem Legis inflectimus; an potius
Novatiani, qui tota Ecclesiae, tota concordiae jura
violarunt, qui post tot pacis annos, tot foedera sanctitatis,
novas sibi leges, nova instituta, novos ritus
pepererunt, arcanum justitiae inexorabili fronte
simulantes? Nos in Ecclesiam lupos recepimus, qui
haereticorum ora vitamus; an potius Novatiani, qui
cum ipsi sint rapaces lupi, paulo miseriores oviculas
reformidant? Nos consentimus malis, nos picem
tangimus, nos tenebris cohaeremus, nos idolo et
Belial jungimur; an illi qui Evaristum, qui Nicostratum
receperunt, caeterosque ab Ecclesia recedentes,
lingua, manu, moribus inquinatos? Nos cum
adulteris et furibus convenimus; an illi qui Novatum,
vitae suae et capiti praetulerunt; post interceptam
pecuniam pupillorum atque viduarum; miseri parentis
et partus uxoris parricidam, non modo non
poenitentem, verum etiam gloriantem? Verum Paulus
Apostolus dixit: Manus cito nemini imponas [(I Tim. V, 21)]
.
Docet idem; vel tarde, vel post poenitentiam
non negandas.
XX.
Sed perdita Hiericho, Achar filius Charmi
propter furtum vestis occisus est. Age; vos, totos
fures interficite pecuniarum nostrarum atque librorum;
et in Novati ossa saevite. Jugum illud rursus
accipite, quod neque nos, neque patres nostri portare
potuerunt [(Act. XV, 10)]
. Quid cessatis, Novatiani, oculum pro oculo, dentem pro dente
[(Deut. XIX, 21)]
deposcere, animam postulare, Circumcisionis et