PL 13, col. 1077

Epistolae (Pacianus Barcilonensis), J. P. Migne

Sabbati redintegrare commercium? Necate fures,
lapidate petulantes. Nolite in Evangelio legere quod
pepercerit Dominus etiam adulterae confitenti [(Joan.
VIII, 11)] , quam nemo damnarat: quod peccatricem
quae lacrymis pedes ejus lavabat, absolverit: quod
Rahab apud ipsam Hiericho urbem Phoenicum liberavit:
quod Thamarem a sententia patriarchae absolverit:
quod, Sodomis quoque pereuntibus, Loti filias
non exstinxerit; liberaturus et generos, si futurum
excidium credidissent. Age; non tenes dicere apud
David Dominum: Cum his qui oderunt pacem, eram
pacificus [(Psal. CXIX, 7)]
? Salomonis quoque sententiam
non tacere; frater fratrem adjuvans, exaltabitur [(Prov. XVIII, 9)]
?
Quid Apostolus? Fratres, et si
praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto; vos qui

spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu mansuetudinis,
considerantes vosmetipsos ne tentemini.
Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem
Christi [(Gal. VI, 1, 2)]
. Et illud quod ante jam retuli: Opto enim anathema esse in Christo pro fratribus meis
cognatis secundum carnem
[(Rom. IX, 3)]
. Et iterum: Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem [(I Cor. IX, 22)]
:
hoc est, cum vulneratis, gemitus;
cum aegrotantibus, laborem; mortem cum moriente
partiri, casum fratrum cum statu suo posse miscere,
aliquid de sua sanitate decidere, et deficientibus adhibere
medicinam.
XXI.
Quid vobis prodest superba et aspera fronte
durari, altis regere cervicibus, vultus torquere a miseris,
auditus oculosque praecludere? Numquam (vos

oro) cecidistis? Nulla in vestris mentibus macula
est? Nulla in oculis (oro) festuca? Quis gloriabitur
castum se habere cor, aut mundum se esse a peccatis [(Prov. XX, 9, sec. LXX)]
?
Credo; vos justi, benevoli,
temperantes, quibus membra omnia sana sunt,
quibus omne corpus intactum, quibus medicus necessarius
non est, nec medicina languorum. Intrate
jam coelum; paradisi aditus, romphaea cedente, penetrate;
tot nostrorum populis, Deum unicum confitentibus,
dona vestra praecludite. Quae si se longe
aliter habent quam implacabilis immanitas rigor
rerum, et immanitas vestra mentitur; jam intelligitis
Novatiani, Deum posse misereri; jam miseris fratribus
de praeterito confitentibus, vel seram patere
medicinam; jam vulneratum illum a Levita et sacerdote

praeteritum, per Christum posse curari: jam
Ecclesiae preces humilibus non negandas; jam manus
sacerdotum miserandis fratribus exhibendas. Nos
autem intelligimus, ut exprobras, Ecclesiam Dei,
columbam non felle amaram, non unguium laceratione
violentam, parvulis quoque plumis exiguisque.
Scimus etiam puteum aquae vivae fontemque

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.