PL 13, col. 1078
Epistolae (Pacianus Barcilonensis), J. P. Migne
signatum, nulla haeretici gurgitis labe sordere, hortumque
conclusum plenum oleribus magnis pariter
et parvulis, vilibus atque pretiosis. Octo quoque
animas ex arca, sed inter quas et Cham fuerit: et
millia illa volucrum atque ferarum bina atque septena,
munda pariter et immunda: fontes vero siccos,
et nebulas turbinibus excitatas, haereticorum sterilitatem
et insanarum vocum impetus arbitramur. Nec
promittimus libertatem, cum ipsi servi simus poenae;
sed crimina nostra confessi, reliquos etiam ut fateantur
hortamur, credantque in eum qui justificat impium
ex fide [(Rom. III, 26)]
, qui reflectit sententiam,
adversus malitiam irrogatam [(Joel. II, 13, sec. LXX)]
.
Attendimus quoque a falsis prophetis et lupis rapacibus,
cum cavemus a vobis [(Matth. VII, 15)] . Jannem
vero et Mambrem sic restitisse Moysi, sicut vos catholicis,
arbitramur. Inde sic ponit Apostolus: Quia
sicut Jannes et Mambres restite runt Moysi, ita et hi resistunt
veritati: homines mente corrupti et a Deo reprobi;
sed ultra non proficient: insipientia enim eorum manifesta
erit omnibus, sicut illorum fuit [(II Tim. III, 8, 9)]
.
Quod in vos dictum esse manifestum est, qui neque
proficere amplius, neque insipientiam vestram celare
potuistis.
XXII.
Qui baptizatur a mortuo, nihil proficit [(Eccli.
XXXIV, 30)]
; utique qui haeretico fonte dilutus, sic et
qui peccatoris oleo ungitur, id est, qui spiritu satiatur
immundo. Ergo et filii sanguinum vos eritis. Non
enim pacem fratrum, sed sanguinem concupiscitis.
Fides falsa, est vestra credulitas. Adultera mulier,
haeretica congregatio est: Catholica enim, ab initio,
de viri sui thoro et thalamo non recessit, nec alienos
amatores aut extraneos concupivit. Vos exsulem
formam novo colore pinxistis; vos thorum vestrum
a conjugio separastis antiquo; vos a matris unicubae
corpore recessitis, novo placendi genere, novis corruptelarum
illecebris expoliti. Nam quod Cyprianum
beatissimum mihi pro contrario teste proponis, quia
in Epistola quae de Lapsis est, Moysen et Danielem
et Job orasse pro peccatoribus dicat, nec impetrasse,
dicente Domino: Et si tres in medio eorum fuerint
Noe, Job et Daniel, non liberabunt filios neque filias,
sed ipsi soli salvi erunt [(Ezech. XIV, 20)]
. Utinam,
utinam Cypriano teste nitaris, utinam tam salubribus
sententiis acquiescas. Ille enim, cum lapsos ad
poenitentiam cogeret qui poenitere nolebant, dicentes
a confessoribus sive martyribus accepisse se pacem,
docuit et ostendit, quod nec patriarchae illi pro non
poenitentibus impetrarent. Etenim quis liberare possit
invitum? quis pro superbis humiliari? quis pro
non poenitentibus impetrare? Quod utique cum diceret,
ad poenitentiae cogebat remedia. Nec contra se