PL 13, col. 46

De Trinitate (Faustinus), J. P. Migne

Arius, et non blasphemet in Christum, quem filium
confitetur. Item Arius negat Christum esse patrem:
neget hoc et Sabellius, et pie credat, quod Christus
vere Deus est, non existens pater, sed filius. Adhuc
apertius dicam. Sabellius vincat Arium, quod
Christus verus Deus est; et Arius vincat Sabellium,
quod Christus sub confessione veri Dei verus et filius
est: et mihi catholico ambo vicerunt, immo et
mecum ambo vincunt impietatis errorem, cum mecum
intellexerint sacrae fidei veritatem, quae et pluralitatem
personarum intelligit, et unitatem deitatis
in hac pronuntiatione Domini dicentis, Ego et pater
unum sumus. Sed hanc divinam pronuntiationem, et
hanc piam divinae pronuntiationis intelligentiam
Arii sectatores cum quaerunt subvertere, alio modo

interpretantur, et dicunt, unum sunt quidem, sed
non substantia, non deitate, non potestate, sed voluntate:
id est, quia unam eamdemque habeant voluntatem,
ideo ait, Ego et pater unum sumus. Dicite,
o impiissimi, substantivum Verbum Dei est;
et qui linguae sermonem dedit, nescit loqui, et ignoravit
altum sensum vestrum propriis et competentibus
sermonibus explicare, et inefficax fuit dicere, Ego et pater unum volumus,
si tamen hoc in loco
unitatem voluntatis, et non substantiae ac deitatis
volebat intelligi.
XII.
Sed nunc, quaeso, Regina, memineris quae capitula
ex persona haereticorum scribere dignata es.
Ipsi haeretici aiunt, Qui me misit pater, ipse mihi
praeceptum dedit, quid dicam et quid loquar (Joan. XII,

49): et Descendit de coelo, non ut faciam voluntatem
meam, sed voluntatem ejus qui misit me, patris [(Joan.
VI, 38)]
. Hoc artificium haereticorum est, ut alibi negent,
quod alibi confitentur: ut cum se vident praesentium
quaestionum absolutionibus vehementer
astringi, serpentino lubrico semper eludant. Certe dicitis,
o haeretici, praeceptum dedisse filio patrem,
quid dicat, quid loquatur: et quomodo quasi nesciat
loqui, vos verba ejus emendatis, immo jam patris;
quia filius quod dicit, quod loquitur, secundum praeceptum
quod dedit ei pater, et dicit et loquitur. Jamne
intelligitis, quia cum profano spiritu adversus
filii deitatem exercere contenditis vestram amentiam,
etiam in patrem prorumpitis insanientes? Clamat
filius, Ego et pater unum sumus: et vos quas

grammatici velut inefficaciam dominicae pronuntiationis
suppositi verbi demutatione supplentes emendatis,
et dicitis: Hoc quod ait, sumus, volumus intelligendum
est; ut scilicet sic dictum sit, Ego et pater
unum volumus. Sed reclamat filius etiam contra vos
dicens illa, quae dixit ad vestrae impietatis participes
Judaeos: Quare loquelam meam non cognoscitis [(Joan.
VIII, 43)]
? Habeant locum suum parabolae et allegoriae
et aenigmata: hoc tamen loco apertissime et plene
dictum est, Ego et pater unum sumus: et quomodo
unum sunt, alibi quoque declarat, cum dicit:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.