PL 13, col. 47
De Trinitate (Faustinus), J. P. Migne
Credite mihi, quia ego in patre, et pater in me est [(Joan. X, 38)]
:
et ne videretur ipse de se usurpare,
quod non erat; ut veritatem dictionis ostendat, praemisit
dicens: Non creditis quia ego in patre, et pater
in me? Verba quae ego loquor vobis, a me ipso non
loquor: pater autem in me manens ipse loquitur, et
opera quae ego facio ipse facit [(Joan. XIV, 10)]
. Sed et
alibi: Sicut docuit me pater, haec loquor: et qui me
misit, mecum est, et non reliquit me solum, quia quae
placita sunt ei, facio semper [(Joan. VIII, 28, 29)]
. Non
quia filius ignoraret quid sibi loquendum erat: quid
est enim quod Dei sapientia ignoret? Sed ut duritiam
indomitae fidei tuae ad piam divinae unitatis intelligentiam
patris quoque auctoritate molliret, ait: Pater in me manens ipse loquitur
[(Joan. XIV, 10)]
; vel
illud, sicut docuit me pater, haec loquor [(Joan. VIII,
28)]
. Sicut autem opera filii, opera patris sunt, eo
quod faciente filio, pater in ipso manens faciat: ita
quod loquitur filius, pater in ipso manens loquitur
non aliud, quam quod loquitur filius; quia nec filius
aliud loquitur, quam quod loquitur pater in ipso manens.
Eadem ergo patris et filii loquela est, sicut eadem
et operatio; et ideo dicebat, alioquin propter
opera ipsa credite [(Joan. XIV, 12)]
. Quae utique similiter
faciebat ut pater: ut postremo vel auctoritate
operum crederetur, quia filius in patre est, et pater
in filio.
XIII.
Hoc autem quo modo intelligendum est quod
ait, Ego in patre et pater in me, jam supra expositum
est. Sed et nunc brevius dicam. Secundum indifferentiam
substantiae audiendum est, Ego in patre
et pater in me. Sed et illud quod ait, Ego et pater
unum sumus, secundum indifferentiam substantiae
unum sunt pater et filius. Nolo ergo, impie haeretice,
ut indifferentiam substantiae patris et filii adimas, et
importune unitatem voluntatis interseras, quam alibi
impie negas dicendo: Scriptum est, Descendi de
coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem
ejus qui misit me patris [(Joan. VI, 38)]
. Qui in hoc capitulo
ignorans dictionis ejus sacramentum, tam impie
negas patris et filii unam esse voluntatem; quomodo
tibi credam, quia sinceriter confiteris, quod
una eadem voluntas patris et filii significetur in hoc
quod pronuntiavit Dominus dicens, Ego et pater unum
sumus? Tu si vere credis, quod pater et filius unum
sunt voluntate, non video quomodo negare possis
quia et substantia et divinitate et potestate unum
sunt. Quare enim non una substantia sit, una divinitas
et potestas, quibus una voluntas est? Si
enim ex aequo illis voluntas est, ex aequo divinitas
est. Si non ex aequo divinitas, nec ex aequo voluntas.
Dei enim voluntas, et cujuslibet, non tamen Dei, voluntas
pariare non potest: quia alia est vis voluntatis