PL 13, col. 53

De Trinitate (Faustinus), J. P. Migne

mentitos. Non, inquit, nego filium; sed nego verum
filium: ergo et Petrus ideo beatitudinis vocem promeruit,
quia Christum verum filium esse non credidit,
licet filium Dei vivi sit confessus. Magnum revera
confessae fidei sacramentum est in Petri conscientia,
ut cum labiis dicat, Tu es Christus, filius Dei vivi [(Matth. XVI, 16)]
,
in corde tamen habeat, quod non
sit verus filius Dei vivi. Ego homo sum: verba audio,
verba intelligo, interpretationem tacitam cordis audire
non possum. Christum filium dixit Dei vivi: nisi
et adoptivum adjecerit, ego aliud nihil intelligo,
quam quod et loquitur. Viderit si Christus, qua
Dominus et Deus cor aspicit: mihi tamen qui auribus
tantum audio, debuit etiam per vocem fieri cordis
ejus manifesta confessio, propter quem et Petrus

interrogatur: non enim sibi soli Petrus interrogatus
est, sed et omnibus (nobis); ut cum ille de Christo
bene confitetur, et nos similiter disceremus pari
confessione ad beatitudinem pervenire. Et interea videamus
si digne Petrus beatitudinis praeconium
consequitur, credens in corde quod non sit verus
(filius), sed adoptivus: si digna haec patris revelatio
est, et non potius carnis et sanguinis. Plurimi certe
adoptione sunt filii Dei: et non solum Jeremias, qui
adhuc cum esset in vulva matris, sanctificatus est [(Jerem. I, 5)] ;
neque solus Joannes Baptista, qui in
utero matris infans exsultavit in spiritu [(Luc. I, 44)] :
sed neque solus Elias, qui mortem adhuc usque passus
non est, vel quilibet ex numero prophetarum, ex
quibus unus, ut in Evangelio relatum est (Matth.

XVI, 14), putabatur Christus: sed ad hoc nomen
adoptionis, meretrices et publicani, quamvis emendatione
venerunt. Et ne quis me putet blasphemare,
audiat in Evangelio dici: Meretrices et publicani
praecedent vos in regno coelorum [(Matth. XXI, 31)]
,
ubi non nisi filii adoptionis sunt. Cum ergo nec blasphemis
nec turpibus adoptionis gratia denegatur, si
corrigant se: hoc pro magno sacramento Pater Petro
revelavit, quod scilicet filius quidem Dei vivi est,
sed adoptione potius, et non nativitate, et tantum
nomine, non etiam et nominis veritate? Plane qui
hoc credit, non beatus ille est, sed miserrimus omnium
hominum, habens non solum intelligentiam
carnis et sanguinis, verum etiam et spiritum diaboli.
Sed quaeso, Regina, sentias, quod multa in hoc

loco dici poterant, quae ad consequentia festinans
praetereo; credens quod data occasione, quasi una
de sapientissimis plus possis sentire quam loquimur,
secundum sententiam Salomonis: Da sapienti occasionem,
et sapientior erit [(Prov. IX, 9)]
.
V.
Haec vestra, Ariani, doctrina est, haec vestra
interpretatio singularis, hoc secretum fidei vestrae
mysterium: Adoptione, inquit, Christus est filius,
et non verus filius. Interrogemus et Joannem: potest
et hic verum didicisse, sive quia interfuit cum Petri

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.