PL 13, col. 54

De Trinitate (Faustinus), J. P. Migne

laudata confessio est, sive ex peculiari dilectione Salvatoris,
qua ita erat ei proximus, ut etiam supra
pectus ejus recumberet [(Joan. XIII, 23)] . Videamus,
quid haerens pectori ejus hauserit. Deum nemo vidit
umquam, nisi unigenitus filius qui est in sinu patris [(Joan. I, 18)]
.
Nulla creatura videt Deum, secundum
hoc quod Deus est; et ideo ait: ( Deum ) nemo vidit
umquam. Sed sequitur, et dicit: nisi unigenitus filius:
ergo unigenitus filius non est creatura, qui Deum
videt quem nulla vidit creatura. Et ne forte unum
eum de adoptivis filiis crederes, amputavit sensus
impii occasionem, cum eum dixit non solum filium,
sed etiam unigenitum filium. Hoc nomem non habet
socios: et licet dicantur alii filii; adoptione tamen,
non natura sunt filii. Sed Christus solus unigenitus

filius est, quia solus verus filius est, non adoptione,
sed natura, non nuncupatione tantum, sed et genere:
solus (inquam) verus filius est, qui etiam in sinu patris
est.
Filii adoptivi in sinu Abrahae sunt: qui autem
verus filius est, et unigenitus filius est, in sinu
patris est. Intellige tamen et in hoc inseparabilem paternae
substantiae filium, quod in sinu patris dicitur
esse. Item legimus: Sic enim dilexit mundum Deus,
ut filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit
in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam [(Joan.
III, 16)]
. Non video, quomodo dilectio Dei commendetur
ad mundum, si non verus et unigenitus est filius, quem dedit pro mundi redemptione.
Mundus sine dubio
creatura est; si Christus creatura est, quid contulit
mundo, dans pro creatura creaturam? Omnis creatura

servili conditione censetur: si Christus creatura
est, servus est: quomodo redemit ad libertatem,
cum servus nullo jure possit conferre libertatem? et
tamen Abraham, ut commendaret dilectionem quam
habebat ad Deum, proprium et verum unigenitum et
dilectissimum filium obtulit in holocaustum, cum hoc
ipsum Deus ad probandum cunctis ejus in se dilectionem
fieri praecepisset. Et tu dicis, impie, quia Deus
volens commendare dilectionem suam mundo, non
habuit verum filium quem daret, sed usus est necessitate,
more sterilium, ut, quia verum de se genitum
filium non habuit per naturam, vel ex nihilo
factum daret?
VI.
Dic, impie, (ergo) majore virtute dilectionem
commendavit Abraham, proprium et unigenitum

filium offerens, quam Deus qui non habuit proprium,
neque vere unigenitum dedit. Et est, quod
velit Deus magnopere commendare: et inferius (non)
commendat, cum commendaverit homo. Et ille
Deus quem majorem praedicas, minor est homine in
commendanda dilectione: minus enim commendavit
dilectionem, si non verum et unigenitum filium dedit
pro mundi dilectione: et Abraham plus commendavit,
qui proprium et unigenitum obtulit. Sed absit
haec impietas, ut vel in dilectione commendanda minor

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.