PL 13, col. 55
De Trinitate (Faustinus), J. P. Migne
sit Deus, qui est per omnia inaestimabilis: verum
enim et unigenitum filium dedit, diligens mundum.
Hoc enim Paulus vas electionis exsequitur,
volens Dei in nos commendare dilectionem dicens, Qui suo filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit
illum
[(Rom. VIII, 32)]
; cum dicit, Filio suo,
proprietatem veritatis expressit in nomine: et vide
tamen, quo sermone usus est, dicens, Qui suo filio
non pepercit. Legisti utique dicentem Deum ad Abraham,
cum filium pro Dei dilectione vellet occidere: Ne injicias manum tuam in puerum, ne facias illi quidquam:
nunc enim cognovi, quia times Deum tuum, et non
pepercisti filio tuo dilecto propter me
[(Gen. XXII, 12)]
. Dicit
et Paulus: Qui filio suo non pepercit, sed pro nobis
omnibus tradidit eum: dicit Apostolus ex Dei voce, quomodo
commendaret dilectionem: improprie usus
fuerat verbis divinis, si non et hic de vero filio loqueretur:
et tamen, quis nesciat in patre Abraham
et Isaac filio ejus imaginem praecessisse futurae veritatis?
In Deo patre et Christo unigenito filio ejus sacramentum
praecedentis figurae monstravit Apostolus,
consignans ipsis sermonibus veritatem, quibus et
primum figura signata est, dicens: Qui proprio filio
suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum.
Si ergo figura erat in Abraham, cum offerret filium;
veritas autem in Deo patre, cum tradidit
filium: quid ais doctor impietatis? ubi major vis
versari debet, in figura, an in veritate? sine dubio
in veritate. Et quomodo tu minorem exhibes
veritatem, pleniorem vero figuram? plenior enim
est figura, ubi verus filius offertur: et minor est
veritas, ubi secundum te, non verus filius traditur.
Sed plane major est veritas, et minor est figura.
Hoc si vis probari, crede verum unigenitum
filium Dei; et intelliges, quod multo plus quam
Abraham, gessit Deus, dans filium suum unigenitum
pro mundi dilectione secundum Evangelium [(Joan. III, 16)] ,
vel cum secundum Paulum, suo filio
non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum.
Abraham enim licet filium obtulerit, tamen pro Dei
dilectione obtulit, cui quidquid obtuleris, non aequas
ad quod dignus est; et obtulit filium, quem
posteaquam per naturam habere non potuit, per
Deum tamen contra naturam est adeptus: obtulit ergo
Deo, quod ei contra spem naturae dederat Deus, et
obtulit filium.
VII.
Facit ad causam, si dixero se minorem, et
sine illa conditione praesenti quandoque mortalitatis
lege moriturum: contra, examina quid Deus praestiterit:
filium suum praestitit unigenitum, quem
non sero ex alicujus adeptus est gratia, sed semper
habet sine initio ex proprietate naturae natum de se
talem, qualis et ipse pater est qui eum genuit, invisibilem,
inaestimabilem, sempiternum, impassibilem
et immortalem et omnipotentem, sicut ipse pater