PL 13, col. 56

De Trinitate (Faustinus), J. P. Migne

est, et postremo per omnia, secundum hoc quod
Deus est, aequalem ei qui eum genuit. Vides qualem
dedit filium pater. Ecce jam Deus inaestimabiliter
superior invenitur in filio: et nunc considera, quod
hunc talem unigenitum filium pro mundi dilectione
praestiterit: et expende nunc, quidnam sit mundus;
utique creatura est: similiter et Deus quid sit, expende:
utique creator est: et nunc jam compara, quem
dilexerit Abraham, et quem dilexerit Deus. Abraham
quidem Deum. Sed recense quanta Deus Abrahae
praestiterit, et invenies, quod Abraham multo minus
Deo dilectionis debitum reddidit quam debebat, licet
reddiderit quantum reddere potuit. Deus autem
mundum diligit pro nulla sibi data ab eo gratia. Vides
quia multo est commendabilior dilectio Dei quae non

ex debito praestatur, quam illa Abrahae quae praestatur
ex debito. Sed vide adhuc supereminentiam
dilectionis qua Deus diligit mundum, non solum sibi,
qui eum condidit nullo merito justitiae commendatum,
verum etiam peccatorem et adversum se impium.
Mundum ergo dilexit Deus peccatis et impietatibus
reum, non quia peccata et impietates dilexerit
mundi, sed dilexit mundum, ut de peccatis et impietatibus
mundus ipse liberetur. Et audi Apostolum
per haec mire commendantem Dei dilectionem, cum
scribit ad Romanos: Ut quid enim Christus, cum adhuc
infirmi essemus, secundum tempus pro impiis moruus
est? vix enim pro justo quis moritur. Nam pro
bono forsitan quis audeat mori. Commendat autem Deus
charitatem suam in nobis: quoniam si cum adhuc peccatores

essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo
magis justificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus
ab ira per ipsum [(Rom. V, 6-9)]
.
VIII.
Intelligo quidem, quod hoc testimonium
discuti desiderat: sed nunc quod faciat ad causam
breviter pandimus. Mundum, habitatores mundi interpretatus
Apostolus ostendit, quod pro impiis, et
peccatoribus mortuus est Christus, ut suam charitatem
commendaret in nobis, qui sumus in mundo: et moritur,
inquit, Christus, pro impiis, et peccatoribus;
quandoquidem vix pro justo quis moritur, licet forsitan
pro bono quis audeat mori. Jamne intelligis
quam inenarrabiliter praecellat dilectio Dei ubi est
veritatis expressio, et quam minor sit dilectio Abrahae
ubi figura signata est? Non hoc dico quasi non
multum dilexerit Abraham; immo tantum dilexit

Deum quantum et potuit, quantum nemo ex natis
mulierum supergredi potest. Sed licet multum dilexerit
Deum, et de toto corde et de totis viribus animae
suae dilexerit: tamen inenarrabili supereminentia divinae
dilectionis in infinitum superatur. Quis enim
possit explicare dilectionem quam Deus mundo praestitit,
dans unigenitum filium suum ita, ut homo
nasceretur qui Deus est; et haberet secundum carnem
humana sorte initium nativitatis, qui sine initio

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.