PL 13, col. 594

Epistolae et decreta (Auctores varii), J. P. Migne · Fragmenta sermonum Arianorum (Auctor incertus), J. P. Migne

quantae ex hoc discordiae excitabuntur! quantae contentiones
oborientur! quam crebrae ac pestiferae seditiones!
quanta et quae pervenientia ad Deum vota
justorum! cum inter christianos (quod dictu nefas
sit) quaedam persecutionis imago nascatur. Videris
in quam partem hanc sedulitatem nostram interpreteris.
Nullo certe majori genere curam meam circa
clementiam tuam probare tibi possem, quam si te
horter, ut desinas. Puto enim recognosces, quod nemo
hoc suaderet inimicus. Haec amabiliter a nobis dicta
esse opto ut intelligas, spero quod credas: unde
aequum admodum est, ne sancto numini dicata convellas.
Italiam omnem, et venerabilem Romam,
caeterasque provincias suis ecclesiis, suis sacerdotibus
reddas, neque te medium interseras, cum fas sit

justius eos, qui a catholica Ecclesia Arianorum interpretatione
discesserint, errorem suum vera religione
mutare, quam recte sentientibus suam immittere
pravitatem.
EPISTOLA VALENTINIANI IMPERATORIS AD PINIANUM. [(D. Coust. Ep. Pont., col. 639.)] Qua Sirici Romanii antistitis electionem approbat.

antistitem sanctitatis sic praeesse sacerdotio voluerunt,
ut Ursinum improbum acclamationibus violarent;
nostro cum gaudio memoratus episcopus ipse
permaneat, Piniane charissime ac jucundissime: si
quidem magnum innocentiae et probitatis exemplum

est, in una acclamatione et ipsum eligi, et caeteros
improbari. Data VII Kalendas Martii.

quae est vera, dicentibus, quomodo vos unum Deum
dicitis esse, et iterum, filium habere Christum adseritis?
Necesse, si filium habet Deus, et uxorem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.