PL 13, col. 610

Fragmenta sermonum Arianorum (Auctor incertus), J. P. Migne

sed quemadmodum Pater voluit, difinivit, jussit
mihi; sic et ego volens et potens sine ullo impedimento
et discrepantia omnia perfeci: sed et caetera
omnia quae postmodum facta sunt, sive diluvium, sive
incendium Sodomae et Gomorrhae, et caetera omnia
quae semper fiunt et reguntur, jubente Patre, quia
filius hominis est. Nolite mirari hoc, quia veniet hora
in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem
filii Dei: et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem
judicii. Ac si dixisset, Nolite increduli esse,
quia videtis me carnem esse, et putatis me hominem
tantummodo esse: videbitis enim vos omnes, qui
putatis me hominem tantummodo esse, non solum
Deum vivum esse, sed etiam omnes mortuos vivificantem:
et in gloriam aeternam ingredientes justos

bonos et fideles, malos autem et impios, fures et latrones,
et eos qui diffiderunt veritati, crediderunt
autem iniquitati, qui doctrinam meam abjecerunt, et
suam statuerunt, jusso Patris mei per me ab angelis
meis mittentur, in metallum ignis aeterni. Luce
clarius nobis patefecit Dominus noster et Deus Jesus
Christus Filius Dei Patris omnipotentis illud quod
dixerat superius: Amen, amen dico vobis, non potest
Filius a se facere quidquam, nisi ante viderit Patrem
facientem: quaecumque enim Pater facit, haec eadem
facit Filius. Similiter nihil Filius sibi praesumere, sed
omnia imperata patris facere.
Iterum dicamus pauca adversus Macedonianos,

qui dicunt Filium similem per omnia et in omnibus
Patri, et nullam esse differentiam inter Patrem et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.