PL 13, col. 61

De Trinitate (Faustinus), J. P. Migne

exhibe infatigabilem patientiam, ut hoc ipsum de
veteri Scriptura vel uno testimonio comprobemus.
Dicis, haeretice, ex nihilo filium factum, cum hoc
nusquam legeris: negas illud quod scriptum est: quia ex patre natus est.
Dic mihi, cujus verba sunt: Ex utero ante luciferum genui te
[(Psal. CIX, 3)]
? Si
ambigis, respice ad initium Psalmi ejus, et lege
scriptum: Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram
meam, donec ponam inimicos tuos scabellum
pedum tuorum [(Ibid., 1)]
. Hoc testimonio ipse Salvator
usus est, ut cum vult se Dominum credi,
loquens ad eos qui illum solum hominem natum ex
semine putabant David, non etiam et Deum qua Dei
filium. Sed et Paulus apostolus hoc ipsum credens,
quod et olim Spiritus sanctus in David locutus est et

postea exposuit, ait in Epistola sua: Ad quem autem
angelorum dixit aliquando, sede ad dexteram meam [(Heb. I, 13)]
?
hoc explanans, quia nemo de angelis
talis est, qualis et filius: omnes enim angeli facti
sunt, solus autem filius natus est, cui et dicit, sede
ad dexteram meam; quia et solus ipse est unigenitus
filius qui est in sinu patris [(Joan. I, 18)]
. Non autem
nunc expositio totius psalmi necessaria est, sed illud
solum probandum, quia Dominus Pater dicit Filio Domino meo, Sede ad dexteram meam;
ut et illud
quod in sequenti dicitur, non alius quam pater
dixisse credatur, id est, Ex utero ante luciferum genui
te. Nonne etiam hoc testimonio verissime probatum
est, sepultam vocem impiam esse dicentium,
quod ex nihilo fecerit Deus filium? Quomodo enim

ex nihilo, cum ipse pater clamet, Ex utero ante luciferum
genuit te? Et vide, ne putes nos intelligere,
quod Deus membrorum partiumve compositione
consistat. Absit haec impietas. Deus enim, quodcumque
illud est, simplex est; totus idem est secundum
substantiam, non pars et pars, non membrum et
membrum; sed, ut diximus, simplex nescio quid,
quod sit integrum, et perfectum, et inaestimabile
tamen et inexplicabile. Licet ergo talis est, ut non
membris partibusve subsistat, tamen Scriptura divina
cum vult nobis fabricatoris veram intelligentiam
commendare, ex his quae novimus, loquitur
dicens: Opera manuum ejus esse coelos [(Psal. CI,
26)]
, vel unamquamque creaturam: quia apud homines
vere et proprie opus vel fabrica intelligitur,

quod efficitur (manibus): denique cum visum est
arte aliquid fabricatum, ad manus refertur artificis.
Similiter autem inter nos volentes filii designare
naturam, uteri facimus mentionem: nemo enim de
veris filiis non de utero nascitur. Et Deus ergo volens
ex se natum filium demonstrare, dixit quod
eum ex utero genuerit, ne tu, haeretice, calumniareris
ex nihilo. Sed sicut cum Deus manibus fecisse
dicitur, ut Deo dignum intelligendum est; ita et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.