PL 13, col. 62
De Trinitate (Faustinus), J. P. Migne
cum ex utero genuit, non contra quam Deo dignum
est, opinemur. Illud tamen certissime confitendum
est, quod verus est conditor in significatione operis
manuum, et verus est pater in significatione uteri
gignentis, etsi nihil in se membrorum habeat.
XIV.
Sed quia soletis dicere, o Ariani, « In Deo
id ipsum est facere, quod et generare, » opportune
et hanc vestram perversitatem de praesenti occasione
convincam. Multa sunt nempe opera manuum,
sed unus est unigenitus filius ventris: non ergo id
ipsum est facere, quod et generare: et omnia quidem
per Verbum, et in sapientia facta sunt; Verbum
autem sive sapientia, non per aliquem, sed ex Deo
nata sunt: unde non id ipsum est facere, quod et
generare. Nisi enim esset distantia inter facere et
generare, nihil prohibebatur dicere, manus meae
generaverunt te, et coeli ventris mei sunt opera. (Sed)
sicut dictio multam habet differentiam, ita et res
quas dictio determinat. Ex utero, inquit, ante luciferum
genui te. Hoc autem dicit pater ad filium,
non quod filius ignoraret, sed ut nos scire possemus
proprietatem patris ad filium, vel filii ad patrem:
ideo ita scriptum est, sicut et ipse unigenitus
filius existens sapientia ait: Ante omnes autem
colles genuit me [(Prov. VIII, 25)]
. Unde et hoc loco ante luciferum
genitus esse dicitur. In luciferi vocabulo
omnis ubi ubi lucidior creatura signatur: unde
cum dicitur, ex utero ante luciferum genitus hoc, specialiter
docetur, quod vere ex patre sit natus, et
non factus: quod autem ait, ante luciferum, ante
omnem creaturam significat, secundum quod dictum
est, Et ipse est ante omnes [(Coloss. I, 17)]
.
CAPUT III. Quod Dei filius sit omnipotens, et indemutabilis, et quod una sit omnipotentia Patris et Filii, sicut et una deitas: et de sacramento incarnationis filii, vel potius suscepti ab eo hominis.
I.
Percutiamus et aliam eorum blasphemiam, per
quam, ut scribis, dicunt quod non sit omnipotens
filius. Et hoc breviter faciam, ne longius extendens,
laborem legenti tribuam. Dicant, quando non est
omnipotens, per quem, ut ipsi quoque confitentur,
omnia facta sunt: dent unum opus patris quod non
fecerit et filius, ut probent non esse omnipotentem
filium: at cum nullum sit opus, quod non patris
existat et filii, sine dubio omnipotens est filius, faciens
quaecumque facit omnipotens pater. Sufficit, si
hoc ipsum etiam divinis testimoniis approbemus.
Apud prophetam Zachariam legimus: O, o, fugite
a terra Aquilonis, dicit Dominus, quoniam a quatuor
ventis coeli colligam vos in Sion: resalvamini, qui inhabitatis
filiam Babylonis, quoniam haec dicit Dominus
omnipotens: Post honorem misit me super gentes