PL 13, col. 63
De Trinitate (Faustinus), J. P. Migne
quae exspoliaverunt vos; quoniam qui tangit vos, sicut
qui tangit pupillam oculi ipsius: quoniam ecce ego
infero manum meam super eos; et erunt spolia, qui
spoliaverunt illos: et scietis quia Dominus omnipotens
misit me [(Zach. II, 6-9)]
. Si intendas huic capitulo,
invenies quod filius omnipotens a patre omnipotente
sit missus, ut positis in captivitate subveniat.
Considera enim prophetam dicere: Haec dicit
Dominus omnipotens: et audiamus, propheta referente,
quid dicit Dominus omnipotens: Post honorem,
inquit, misit me super gentes: sine dubio filius
est, qui post honorem missum esse se dicit super
gentes, quem propheta dicit Dominum omnipotentem.
Hic ergo filius existens Dominus omnipotens
in ultimo testimonio, et scietis quia Dominus omnipotens
misit me, ut supra dictum est, ab omnipotente
missus est patre. Sed et apostolus Joannes in
Apocalypsi haec dicit: Amen, testis fidelis, initium
creaturae Dei [(Apoc. III, 14)]
, qui est, et qui erat,
et qui venturus est Dominus Deus omnipotens [(Apoc.
I, 4, 8; IV, 8)]
. Et Salomon inter caetera ait de sapientia,
quae utique Christus filius Dei est: Splendor
est enim lucis aeternae, et speculum sine macula;
Dominus omnipotens, nomen est ei [(Sap. VII, 26, 27)]
:
Item: Ipse et qui redemit illos, Dominus omnipotens
nomen est illi. Item in Mach.: Nondum enim omnipotentis,
et omnia possidentis Dei judicium, majestatis,
et imago bonitatis illius, et cum sit una, omnia potest.
Quomodo non omnipotens est, cum possit omnia?
Nam et supra de eadem sapientia dixerat, omnem
habens virtutem [(Ibid., 23)]
: ergo omnipotens est, omnem habens virtutem.
Sed adhuc ipse Salomon ait
de eadem sapientia: Et permanens in semetipsa
manet [(Ibid., 27)]
. Et alibi Salomon: Non enim impossibilis
est omnipotens tua manus [(Sap. XI, 18)]
. Item:
ipse: Omnipotens sermo tuus exsiliens de regalibus
sedibus [(Sap. XVIII, 15)]
.
II.
Agnosce omnipotentiam ejus, cum omnia innovat:
agnosce interea et quod indemutabilis est,
cum in semetipsa permanet omnia innovans: id
est, licet omnia innovet, ipsa tamen indemutabilis
perseverat; quod nisi non Dei omnipotentis est.
Sed quia vere indemutabilis est filius et conditor
omnium, etiam his Psalmistae versibus approbatur: In initio tu Domine terram fundasti, et opera manuum
tuarum sunt coeli: ipsi peribunt, tu autem permanebis,
et omnes sicut vestimentum veterascent: et sicut opertorium
mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem es,
et anni tui non deficient
[(Psal. CI, 26-28)]
. Hoc de filio
Dei scriptum interpretatus est Paulus scribens ad