PL 13, col. 64
De Trinitate (Faustinus), J. P. Migne
Hebraeos [(Heb. I, 10-12)] . Habes ergo per haec capitula
et omnipotentem filium, et indemutabilem, et
omnium conditorem, sicut et omnium artificem, dicente
Salomone: Omnium enim artifex docuit me sapientia
[(Sap. VII, 21)]
. Sed ne duos omnipotentes
inteiligas, praecavendum est: licet enim et pater sit
omnipotens et filius, tamen unus est omnipotens,
sicut et unus est Deus: quia Patris et Filii eadem
omnipotentia est, sicut et eadem deitas, secundum
quod supra pro viribus et conditione temporis coarctantis
expressum est. Sed et nunc inferius explanabitur
testimonio Esaiae prophetae: Fatigata est
Aegyptus, et negotiatio Aethiopum, et Sabaim viri
excelsi ad te transibunt, et tui erunt servi et post te
sequentur alligati vinculis, et adorabunt te, et in te
deprecabuntur: quoniam in te est Deus, et non est
Deus praeter te. Tu enim es Deus, et nesciebamus,
Deus Israel Salvator. Erubescent et confundentur
omnes, qui adversantur ei, et ibunt cum confusione. [(Isa. XLV, 14)]
.
Intende, quia ad filium dicitur, et
tui erunt servi, et post te sequentur alligati vinculis, et
adorabunt te, et in te deprecabuntur. Ergo et hinc
Deus verus ostenditur filius, cum adoratur. Dei enim
est adorari: siquidem et alibi docet Apostolus de
filio Dei esse scriptum: Et adorent eum omnes angeli
Dei [(Heb. I, 6)]
: scilicet quia vere Deum et Dominum.
Sed in praesenti testimonio Esaiae, sicut
ipse Deus, sic etiam in ipso Deus est: ait enim, Quoniam in te Deus est, et non est Deus praeter te.
Et
cum dixerit in Deo Deum esse, subsequitur, et
dicit: Tu enim es Deus, et nesciebamus, Deus Israel
Salvator. Ergo cum Deus in Deo est, et non est Deus
praeter eum in quo Deus est, et ipse est Deus Salvator
Israel; ostenditur unitas divinitatis in Patre et
Filio, sicut et omnipotentiae, et quidquid omnino
divinae substantiae est: hoc solo differens a patre
filius, quod ille pater est, et hic filius; id est, quod
ille genuit, et hic natus est: non tamen quia natus
est, minus habet aliquid, quam quod in Deo patre
est, imago Dei invisibilis existens [(Coloss. I, 15)] , et splendor gloriae, et character substantiae ejus
[(Heb.
I, 3)]
. Hoc qui de filio Dei non credunt, Esaiae sententiam
sustinebunt dicentis: Erubescent, et confundentur
omnes qui adversantur ei, et ibunt cum
confusione. Sed et Jeremias de filii deitate exprimit
dicens: Hic Deus noster est, et non deputabitur
alius absque eo: qui invenit omnem viam prudentiae,
et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto sibi: post
(haec) in terra visus est, et cum hominibus conversatus
est [(Baruch. III, 36-38)]
. Non utique pater Deus, sed