PL 13, col. 66
De Trinitate (Faustinus), J. P. Migne
deitatis praestat in salutarem hominis disciplinam,
salvantur multi).
IV.
Videamus nunc et sacramentum passionis.
Totus Adam peccaverat; totus Adam expulsus de
paradiso fuerat: totum suscipere debuit expulsum,
qui totum salvare venerat. Non autem videbatur
totum expulsum in se suscepisse, nisi illum suscepisset
per substantiam carnis et animae: hoc enim
totus homo est per naturam. Hoc autem tunc probari
potuit, si ipsas infirmitates carnis ejus et animae
sustineret, licet sine vitio peccatorum; ut vere
non aliam substantiam carnis et animae suscepisse
putaretur: ut cum in se hominem ab infirmitatibus
et passionibus liberat, etiam hos qui secundum vestigia
ejus sectantur, liberatos esse crederemus. Sed
patrocinetur huic sensui gentium doctor Apostolus
vivacius, et ut mysticus scribens: Sicut enim in Adam
omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificantur [(I Cor. XV, 23)]
.
Sed naturam suscepti in eo hominis
melius describat Esaias: Domine quis credidit auditui
nostro? et brachium Domini cui revelatum est?
Annuntiavimus coram ipso sicut puer, sicut radix inveterata
sitienti: non est species ei neque honor formae:
et vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem:
sed species ejus sine honore, deficiens praeter caeteros
homines: homo in plaga positus, et sciens ferre
infirmitatem, quia aversa est facies: depretiatus est,
nec aestimatus est. Hic peccata nostra fert, et pro nobis
dolet: et aestimavimus eum in dolore esse et in plaga et
in malo: ipse autem vulneratus est propter iniquitates
nostras, et infirmatus est propter peccata nostra: doctrina
pacis nostrae super eum: plaga ejus nos sanati
sumus. Omnes sicut oves erravimus: homo a via sua
erravit, et Dominus tradidit eum pro peccatis nostris:
et ipse propter quod male tractatus est, non aperuit os.
Sicut ovis ad occisionem adductus est, et sicut agnus
coram tondente se, sic non aperuit os suum: in humilitate
judicium ejus sublatum est. Generationem ejus
quis enarrabit? quia auferetur a terra vita ejus: ab iniquitatibus
plebis meae adductus est ad mortem; et dabo
malos pro sepultura ejus, et ipsos divites pro morte
ejus. Quia iniquitatem non fecit, neque dolum in ore
suo locutus est [(Isa. LIII, 1-9)]
.
V.
Sufficit hoc testimonio probatum, quod omnem
in se hominis naturam peregit, sine peccato
tamen suo, licet peccata nostra portaret. Sed ne
homo tantummodo crederetur, interposuit, et dixit: Generationem ejus quis enarrabit?
illam utique quia
de Deo patre generatus est, quae sine initio est: et
ideo de ea ait, Generationem ejus quis enarrabit? non
quasi ignorabilem, sed quasi inexplicabilem dicens.
Omnes enim catholici scimus, quia de Deo patre
natus est, sed inenarrabiliter: et ideo ait, Generationem