PL 13, col. 89

Adversus Damasum libellus precum ad imperatores (Faustinus; Marcellinus), J. P

quod in paucis sequimur inviolabilem fidem,
et multos vitamus propter impias haereses, et sacrilegas
praevaricatorum subscriptiones: quid censetis
in hac causa, o justissimi imperatores et catholicae
fidei vindices, de his duabus partibus cui calculum
datis? Una est pars, in qua sunt multi episcopi.
Sed ubi sunt multi, illic per praevaricationem sacra
Christi fides violata est, semper ante defensa; illic
metu regis, Arii suscepta impietas est, semper ante
damnata. Ubi vero paucissimi sunt, illic per exsilia,
per cruciatus, per effusionem sanguinis, per ipsam
mortem fides Christi vindicatur, et Arii impietas atque
omnis haeresis, ut summum malum exsecrabiles
sunt. Sed etsi non est dubitandum paucos episcopos
esse pretiosos de merito confessionis et inviolabilis

fidei, multos vero nullificari merito haereseos
vel praevaricationis, quia in causa veri, maxime in
causa religionis et sacrae fidei, non numerus numero
comparandus est, sed pura illa apostolica fides, probata
exsiliis, probata cruciatibus licet unius, multorum infidelitatibus
praeponenda est; tamen necessarium est
damnatae praevaricationis divinum quoque praesens
proferre documentum: et sicut in Ario impia secta
ejus, divina animadversione punita, praejudicat et
de sectatoribus ejus, quod eadem illos poena maneat
qua torquetur et Arius: ita de praevaricatoribus poenis
praesentibus divino judicio determinatum est.
IX.
Potamius Odyssiponae civitatis episcopus, primum
quidem fidem catholicam vindicans, postea
vero praemio fundi fiscalis quem habere concupiverat,

fidem praevaricatus est. Hunc Osius de Corduba
apud ecclesias Hispaniarum et detexit et repulit
ut impium haereticum. Sed et ipse Osius, Potamii
querela accersitus ad Constantium regem, minisque
perterritus, et metuens ne senex et dives exsilium
proscriptionemve pateretur, dat manus impietati, et
post tot annos praevaricatur in fidem, et regreditur in
Hispanias majore cum auctoritate, habens regis terribilem
jussionem, ut si quis eidem episcopus jam facto
praevaricatori minime velit communicare, in exsilium
mitteretur. Sed ad sanctum Gregorium, Eliberitanae
civitatis episcopum constantissimum, fidelis nuntius
detulit impiam Osii praevaricationem. Unde non acquievit,
memor sacrae fidei ac divini judicii, in ejus nefariam
communionem. Sed Osius, qui hinc plus torqueretur,

si quis ipso jam lapso staret fidem integram
vindicans illapsa firmitate vestigii, exhiberi facit per
publicam potestatem strenuissimae mentis Gregorium,
sperans eodem terrore quo ipse cesserat, hunc
quoque posse cedere. Erat autem tunc temporis
Clementinus vicarius, qui ex conventione Osii et
generali praecepto regis, sanctum Gregorium per
officium Cordubam jussit exhiberi.
X.
Interea fama in cognitionem rei cunctos inquietat,
et frequens sermo populorum est, Quinam
est ille Gregorius, qui audet Osio resistere? Plurimi
enim et Osii praevaricationem adhuc ignorabant,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.