PL 13, col. 90
Adversus Damasum libellus precum ad imperatores (Faustinus; Marcellinus), J. P
et quinam esset sanctus Gregorius nondum bene
compertum, habebant. Erat etiam apud eos qui illum
forte noverant, rudis adhuc episcopus, licet
apud Christum non rudis vindex fidei, pro merito
sanctitatis. Sed ecce ventum est ad vicarium, et
multi ex administratoribus interfuerunt, et Osius
sedet judex, imo et super judicem, fretus regali
imperio; et sanctus Gregorius, exemplo Domini
sui, ut reus assistit, non de prava conscientia, sed
pro conditione praesentis judicii: caeterum fide liber
erat. Magna exspectatio singulorum, ad quam partem
victoria declinaret. Et Osius quidem auctoritate
nititur suae aetatis, Gregorius vero nititur auctoritate
veritatis. Ille quidem fiducia regis terreni,
iste autem fiducia regis sempiterni. Et Osius
scripto imperatoris nititur, sed Gregorius scripta
divinae vocis obtinet. Et cum per omnia Osius confutatur,
ita ut suis vocibus quas pro fide et veritate
prius scripserat, vindicaretur, commotus ad Clementinum
vicarium, Non, inquit, cognitio tibi mandata
est, sed exsecutio: vides ut resistit praeceptis
regalibus: exsequere ergo quod mandatum est,
mitte eum in exsilium. Sed Clementinus, licet non
esset Christianus, tamen exhibens reverentiam nomini
episcopatus, in eo maxime homine quem videbat
rationabiliter et fideliter obtinere, respondit
Osio: Non audeo, inquiens, episcopum in exsilium
mittere, quamdiu in episcopi nomine perseverat.
Sed da, tu, prior sententiam, eum de episcopatus
honore dejiciens, et tunc demum exsequar in eum
quasi privatum quod ex praecepto imperatoris fieri
desideras. Ut autem vidit sanctus Gregorius, quod
Osius vellet dare sententiam, ut quasi dejectus videretur,
appellat ad verum et potentem judicem Christum,
totis fidei suae viribus exclamans: Christe Deus
qui venturus es judicare vivos et mortuos, ne patiaris
hodie humanam proferri sententiam adversum
me minimum servum tuum, qui pro fide tui nominis
ut reus assistens spectaculum praebeo. Sed tu ipse,
quaeso, in causa tua hodie judica; ipse sententiam
proferre dignaberis per ultionem. Non hoc quasi metuens
exsilium fieri cupio, cum mihi pro tuo nomine
nullum supplicium non suave sit: sed multi praevaricationis
errore liberentur, cum praesentem et momentaneam
viderint ultionem. Et cum multo invidiosius
et sanctius Deum verbis fidelibus interpellat,
ecce repente Osius, cum sententiam conatur
exponere, os vertit, distorquens pariter et cervicem,
de sessu in terram eliditur, atque illic exspirat,
aut, ut quidam volunt, obmutuit. Inde tamen
effertur ut mortuus. Tunc admirantibus cunctis,
etiam Clementinus ille gentilis expavit. Et licet esset
judex, tamen timens ne de se quoque simili supplicio
judicaretur, prostravit se ad pedes sancti viri,
obsecrans eum ut sibi parceret, qui in eum divinae
legis ignoratione peccasset, et non tam proprio arbitrio,
quam mandantis imperio. Erat tunc stupor in