PL 13, col. 93

Adversus Damasum libellus precum ad imperatores (Faustinus; Marcellinus), J. P

regionum, tamen spiritu in unum positi, per mutuas
litteras apostolico vigore decernunt, nullo genere talibus
episcopis posse communicari, qui fidem illo modo
quo supra retulimus prodiderunt, nisi si laicam postulaverunt
communionem, dolentes suis impietatibus.
XIV.
Sed mortuo Constantio patrono haereticorum,
Julianus solus tenuit imperium, ex cujus praecepto
omnes episcopi catholici de exsiliis relaxantur.
Solet hoc facere divinitas, ut etiam per adversarios
Christianae religionis suae consulat, ut tanto
magis qui cultores sunt Christi pro fidelibus elaborent.
Sed non multo post Juliano interempto, Jovianus
efficitur imperator, qui vindicans fidem catholicam,
dedit calculum episcopis catholicis. Sed
illi egregii episcopi, quam sub Constantio integram

vindicaverant fidem, haeretica subscriptione damnaverunt,
videntes quod imperatoris arbitrio episcopi
nunc ex catholicis fiunt haeretici, et iidem episcopi
ex haereticis ad fidem catholicam revertuntur. Sed etsi
quidam confessores fatigati, in ultimo talium se
communioni jungendos esse crediderunt, evertentes
illa forte statuta quae prius adversus eos prophetica
atque apostolica auctoritate decreverant, numquid
hoc potest divinam obruere veritatem? numquid
hoc potest evangelicis praejudicare doctrinis? numquid
apostolicas labefactare sententias, et illam praesertim
Dei vocem dicentis: Qui perseveraverit usque
ad finem, hic salvus erit [(Matth., X, 22)]
? Sed et Apostoli
Pauli vas electionis a Christo Domino pronuntiantis,
cujus ad Galatas scribentis haec verba

sunt: Sed etsi nos, aut angelus de coelo evangelizaverit
praeterquam evangelizavimus vobis, anathema sit [(Gal., I, 8)]
.
Unde et idem ipse inferius in eadem
epistola prosequitur dicens: Si enim quae destrux:
haec iterum aedifico, praevaricatorem me constituo [(Gal., II, 18)]
.
Confessor utique factus est de Evangeliis,
de vocibus Prophetarum, de doctrinis Apostolorum,
qui fideles dubitat tunc confessionis meritum
non habere, si scripturarum divinarum jura subvertens,
incipiat aedificare quae destruunt Evangelia.
XV.
An non Scripturae divinae impugnantur quando
cum episcopis Filii Dei negatoribus pax Ecclesiae copulatur?
Quis est enim, qui considerans vim divinae
religionis, pacem perfidorum Deo placere confidat,
nisi ut a Patribus decretum est, in laicorum se numerum

tradant suae perfidiae dolentes? Sed esto,
habeant pacem cum infidelibus: in quo tamen offendunt,
in quo laedunt imperatores, in quo rempublicam
vexant, qui divini contemplatione judicii
hujusmodi pacem respuunt, quae sacrilegos recipit,
praevaricatores fidei honorat, favet hypocritis, despicit
veritatem, Christi Dei veri Filii negatores tamquam
dominos Ecclesiae constituit, populum perfidiae
labe contaminat, evertit Evangelium? Hinc rei
sumus, hinc sub nominis vestri auctoritate patimur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.