PL 13, col. 94

Adversus Damasum libellus precum ad imperatores (Faustinus; Marcellinus), J. P

persecutiones ab his episcopis, qui pro nutu prioris
imperatoris haeresim vindicantes, contra fidem catholicam
peccabant. Heu gemitus! iidem episcopi
adversus fideles et catholicae fidei defensores catholicorum
imperatorum jura praeponunt. Haec cum dolore
omnium viscerum loquimur deflentes: non quod
non sit fidelibus gloriosum, sub quolibet puero
perpeti; sed quia tantus est stupor in saeculo, ut haec
illorum tantis involuta perfidiis non agnoscatur impietas,
ut nemo intelligat quomodo etiam regias aures
semper inludunt in vexatione Christianorum et
fidelium sacerdotum. Sed sub vocabulo pacis impietas
tegitur, et speciosum nomen veritatis opponitur
ad patrocinium perfidorum. Sed bene quod
ipse Salvator virtutem suae pacis exposuit, ne quis

simplici pacis vocabulo caperetur, et eam quicumque
saeculi impietatibus copularet, dicens: Pacem
meam relinquo vobis, pacem meam do vobis: non sicut
hic mundus dat, ego do vobis [(Joan., XIV, 27)]
. Pacem
suam a mundi pace discrevit. Nam si haec pax Deo
grata est quae in Ecclesiam recipit episcopos infideles,
quid ergo opus est in persecutionibus aestus
perpeti, carcerem sustinere, ire obviam gladiis,
atque omnia genera suppliciorum mortisque tolerare;
quandoquidem post negationem, post perfidiae
sacrilegia, propter pacem hanc quam Deo placere
confidunt, securus unusquisque infidelium, tamquam
inlibatus, salvo episcopali honore suscipitur?
Vani jam secundum hanc assertionem et martyres
judicandi sunt. Ad quos enim fructus poenas mortemque

ferre maluerunt? Si enim qui metu persecutionis
negaverunt Filium Dei non habent poenam,
imo potius honorantur; nec martyres coronam
passionis sperare debuerunt, imo potius pendant
supplicia suae temeritatis. Hoc enim necesse est
consequatur. Non enim fieri potest, ut non ibi contraria
judicentur. Nonne manifestum est ad quam
vocem arctantur vocabulo pacis istius, vel quod
pronuntiare cogantur, ut si negatores Filii Dei recte
in honore corroborantur, credantur martyres tamquam
pro sua temeritate puniri. Sed absit: absit ut
hoc admittat conscientia Christiana. Credimus enim
Filio Dei pronuntianti: Qui me negaverit coram hominibus,
et ego negabo eum coram Patre meo: et qui
me confessus fuerit coram hominibus, ego confitebor

eum coram Patre meo [(Matth., X, 33)]
.
XVI.
Verumtamen et in hac causa divinum judicium
cognoscite probatum praesentibus documentis,
ne quis putaret acceptandam pacem talium episcoporum,
etiam si ad verae fidei confessionem reverterentur
post subscriptiones impias, vel nefarias
haereticorum communiones, quibus scienter succubuerunt,
ne aut possessiones Ecclesiae perderent
aut honores. Sanctus vir Maximus episcopus, cujus
supra meminimus, fidem vindicans rectam consortiumque

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.