PL 13, col. 95
Adversus Damasum libellus precum ad imperatores (Faustinus; Marcellinus), J. P
reprobans haereticorum, ductus est in exsilium.
In loco ejus praevaricatores ordinant nomine
Zosimum, qui et ipse prius quidem catholica vindicabat.
Res ista in Neapoli civitate Campaniae acta
est. Cognoscit hoc sanctus Maximus, et de exsilio
scribens dat in eum sententiam, non solum episcopali
auctoritate, sed etiam aemulatione ac virtute
martyrii fruens in gloriam divinam. Sed post aliquot
annos beatus Lucifer de quarto exsilio Romam
pergens, ingressus est Neapolim Campaniae: ad
quem Zosimus venire tentavit, illa forte fiducia, qua
scilicet jam de impietate correxisse videbatur. Sed
hunc Lucifer confessor suscipere noluit, non ignorans
quae gesserat: imo et sancti Spiritus fervore
episcopi et martyris sententiam robustius exsequitur,
dicens quod episcopatum ipsum quem sibi ut
adulter vindicat, speciali Dei judicio non habebit, et
sic quoque sentiet poenam suae impietatis. Sed non
post multum tempus, idem Zosimus, cum in coetu
plebis vult exsequi sacerdotis officia, inter ipsa
verba sacerdotalia ejus lingua protenditur, nec valet
eam revocare intra oris meatum, eo quod contra
modum naturae extra os penderet, ut bovi anhelo.
Sed ut vidit se linguae officium perdidisse, egreditur
basilica; et res mira, foris iterum in officium lingua
revocata est. Et primum quidem non intelligitur in
eum compleri sententiam martyris et confessoris:
sed cum hoc ipsum toties iterum patitur, quoties in
basilicam diversis diebus intrare tentavit, ipse postremo
recognovit, ob hoc sibi linguam inter pontificii
solemnia verba denegari, ut sanctorum episcoporum
in eum rite prolatam sententiam probaret.
Denique cessit episcopatui, ut lingua quae cesserat
redderetur. Non res antiquas referimus, quae solent
quadam ratione in dubium venire. Nam et Zosimus
hodieque in corpore est, usum jam linguae non amittens,
postquam maluit cum episcopatus amissione
vivere dolens suis impietatibus.
XVII.
Nonne etiam de similibus praejudicatum est,
nihil illis prodesse, quod quasi sub correptione episcopi
esse perseverent? Non enim correptio est ista,
sed illusio, prout sunt imperatorum tempora, fidem
vertere. Haec, haec res decepit et Valentem imperatorem,
cum in haereticis vidit constantiam defensionis,
in istis autem egregiis catholicis inconstantiam
fidei. Nam utique probatur illi, quod hi qui se catholicos
asserebant, subscripsissent prius cum haereticis,
damnantes quam primum defenderant fidem;
et dicebant haeretici: Si nostra fides mala est, quare
sub Constantio pro ipsa subscriptum est ab his qui
nunc se catholicos dicunt, hanc fidem vindicantes,
quam cum primum defenderent, convicti rationibus