PL 13, col. 96
Adversus Damasum libellus precum ad imperatores (Faustinus; Marcellinus), J. P
sub Constantio damnaverunt? His rebus Valens motus,
ignorans virtutem verae fidei, et constantiam
cum inconstantia conferens, impietatem haereticorum
cum quadam justitia vindicabat. Et tacemus,
quod etiam sub Valente iterum se quidam haereticis
tradiderunt, quos nunc nihilominus videmus inter
catholicos nominari. Inde est unde etiam plebes haereticorum
ad fidem impiam roboratae sunt, dum
haeretici in malo perseverant, et qui putantur catholici,
de bono recedunt, aliquoties succumbentes
haereticis. Qua enim auctoritate hi tales episcopi
contra haeresim praedicant, cui se subscripsisse negare
non possunt? et qua fiducia catholicam fidem
plebi suadere nitantur, cum constet quod eam impiis
subscriptionibus reprobaverint?
XVIII.
Videtisne, etiam vestris temporibus (sed
ut credimus ignorantibus vobis), fidem quidem piam,
atque utinam vel vere, sed etsi vere, cum quadam
tamen injustitia vindicari, cum per indignos episcopos
vindicatur in afflictionem piam fidem defendentium
sacerdotum, et in perniciem fidelium laicorum?
Sed nefas putatur tot praevaricatores dejicere, consentientem
ad injustitiam turbam reprobare. Et ubi
est justitia verae religionis, si addicenda est impiae
multitudini, et hoc sub piissimis et religiosissimis
imperatoribus? Non sic in diluvio judicatum est ut
turba vinceret infidelium. Sed Noe ille justissimus
ideo magis Deo placuit, quod in illo excidio mundi
solus justus inventus est. Nihilominus et in Sodoma
et Gomorrha graves poenas dedit impia multitudine:
unde hospitalis unus Loth ob justitiam liberatus est
cum duabus tantummodo filiabus. Sed nec Dei aemulator
Elias, qui fuit singularis, obtentus est, cum adversus
illum quadringenti quinquaginta falsi sacerdotes
mitterentur. Sed omnis turba illa impia sacerdotum
luit poenas sub unius fidelis manum, et hoc
sperante rege Achab, qui falsos sacerdotes impie
vindicabat. Sed nec Jehu rex Israel detulit impiae
multitudini sacerdotum. Denique omnes falsos sacerdotes,
qui sub rege Achab fuerant in culmine, cum
religiosa fraude in domum religionis impiae convocasset,
quasi eos post ritus religionis remuneraturus,
jussit occidi, ita ut nemo de his superesset. Et legimus
quia ob hoc factum ita placuit Domino, ut filii
ejusdem regis quarta progenie sederent in throno
Israel.
XIX.
Sunt et alia multa simillima exempla. Quae
quidem nos non ideo dicimus, quasi qui velimus
alicujus sanguinem fundi. Absit hoc a votis nostris:
hoc enim qui fieri cupit, exorbitat a legibus Christianis.
Factum est quidem tunc, quia et illo tempore
id ipsum divina lege fieri licebat, quando adhuc