PL 13, col. 97
Adversus Damasum libellus precum ad imperatores (Faustinus; Marcellinus), J. P
totum corporaliter agebatur, donec cresceret
instructio spiritualis. Sed non, quia nunc non licet
bonis et fidelibus falsorum sacerdotum sanguinem
cupere, idcirco fideles falsis sacerdotibus addicendi
sunt, ita ut gravissimis eorum persecutionibus affligantur.
Falsum videatur quod dicimus, si non variis
in locis Ecclesiae fidelium sacerdotum alibi invasae,
et alibi destructae sunt: si non interpellationibus
illorum sancti quique comprehensi, et diu ad
injurias inclusi, et postremo missi sunt in exsilium:
si non etiam et caeteri quidam in carcere, alii autem
tracti et caede multati animas reddiderunt, ob
nullam aliam causam, quam quia metu divini judicii
nolebant communicare cum perfidis vel sociis
perfidorum.
XX.
In Hispania Vincentius presbyter, verae fidei
antistes, quas non atrocitates praevaricatorum
passus est, eo quod nollet esse socius impiae praevaricationis
illorum, eo quod beato Gregorio communicaret?
illi, inquam, Gregorio, cujus supra ut potuimus
fidem virtutemque retulimus. Contra quem
primum quidem interpellarunt Baeticae provinciae
consularem: tunc demum, sub specie intercessionis
postulatae, ex aliis locis plebeia colligitur multitudo:
et irruunt die dominica in ecclesiam, et Vincentium
quidem non inveniunt, eo quod ipse praemonitus,
etiam populo praedixerat ne illo die procederet,
quando cum caede veniebant. Hoc enim putavit
fieri melius, si irae locum daret. Sed illi qui
ad caedem parati venerant, ne sine causa furor illorum
venisse putaretur, certa Christo Deo devota
ministeria quae illic inventa sunt, ita fustibus eliserunt,
ut non multo post exspirarent. Sed quia plebs
sancta Vincentii presbyteri magis eos precabantur
post illas eorum caedes quae in Dominico factae sunt,
egressi episcopi, ut plebs universa terreretur, ab
ipsis principalibus incipiunt. Denique postulant exhibitionem
decurionum civitatis illius, ut includerentur
in carcerem: ex quibus unus principalis patriae
suae, eo quod fidem firmiter ut fidelis in Deo
retineret, exsecrans labem praevaricationis, inter eos
et ipse catenatus fame, frigore necatus est, cum gemitu
et fletu illius provinciae quae honestam vitam
ejus optime noverat. Egregii et catholici episcopi
Luciosus et Hyginus hujus crudelitatis auctores fuerunt,
et interea invaserunt quidem basilicam, sed
fidem plebis invadere non potuerunt. Denique alibi
in agello eadem plebs basilicam sibi fabricavit,
ad quam cum sancto Vincentio conveniret. Sed satanas
qui nusquam patitur Christum pie coli, inflammat
eos, et iterum deposita postulatione ex diversis
urbibus decurionum et plebeia multitudo colligitur.
Simul etiam et presbyteri ejus ad locum
veniunt. Ecclesiae illius januas confringunt, diripientes
inde quidquid ad sacra ministeria pertinebat.
Et postremo, quod horroris est dicere, ad cumulum
perpetrati sacrilegii, ipsum altare Dei, de Dominico