PL 131, col. 52

Commentarius in Genesim (Remigius Antissiodorensis), J. P. Migne

Suggillatione, id est reprehensione. Tunc enim
omnes LXX legebant, et magna veneratione suscipiebant.
Nova pro veteribus cudere, id est, Hebraicam veritatem
pro veteribus, id est LXX Interpretibus.
Ita ingenium quasi vinum probantes. Sicut enim
vinum probatur nare vel gustu, sic illi probabant
ingenium, cum dicebant Hieronymum in reprehensione
LXX hoc facere.
Portione, id est pro vili.
Pro paupertate mea. In alia enim praefatione dicit
quod in tabernaculo Dei alii offerrent aurum, lapides
onychinos, byssum, coccum et purpuram; sibi
vero sufficere, si saltem pilos caprarum offerret.
Hanc dicit vilem portionem humiliando se, cum tamen

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.