PL 131, col. 53

Commentarius in Genesim (Remigius Antissiodorensis), J. P. Migne

ipse magna offerret in tabernaculo Dei, hoc est
in Ecclesia.
Editioni antiquae, id est, translationi LXX.
Theodotio Judaeus fuit, qui transtulit divinas Scripturas,
sed in multis erravit judaizans. Illius translationem
Origenes immiscuit translationi LXX.
Proprium syntagma, id est compositionem.
Si, inquit, omnia colligerem quae in Evangeliis vel
Epistolis inveniuntur, et quae sunt in LXX, proprium
librum possem conficere. Multi ignorantes haec in Hebraica
scripta non esse veritate, sectantur deliramenta
apocryphorum. Apocryphon dicunt Graeci secretum.
Inde apocryphi dicuntur libri qui nullam
habent auctoritatem et non sunt in publico legendi.
Inde apocrypharius, legatus secretorum. Deliramenta,

id est, vanitates, vel insanias et ineptias. Lira quippe
sulcus dicitur aratri. Hinc delirare dicuntur boves
cum exorbitant. Inde dicimus deliros homines insanos,
exorbitantes a ratione et sensu.
Hiberas naenias, id est Hispanicas vanitates. Proprie naeniae
sunt, quae super tumulos mortuorum
scribuntur, quibus nihil vanius.
Libris authenticis, id est auctoritate plenis.
Ptolomaeus rex Aegypti. Hic unius Dei cultor
exstiterat, edoctus ab Aristaeo philosopho Platonico.
Dicunt ergo Judaei ideo LXX tacuisse mysterium
sanctae Trinitatis, ne Ptolomaeus, qui unius Dei cultor
erat, deprehenderet divinitatem Patris et Filii;
et ideo non errando, sed prudenti consilio hoc fecerunt.
Nescio quis primus auctor construxerit mendacio
suo septuaginta cellulas Alexandriae. Alexandria metropolis
est Aegypti. Refert autem Josephus quod
Ptolomaeus rex miserit nuntios cum magnis muneribus
ad sacerdotem Judaeorum, et rogaverit eum ut
libros divinarum Scripturarum faceret transferri de
Hebraeo in Graecum, quia ipse Graecus erat, et Hebraeam
linguam ignorabat. Tunc ille misit ei LXX

VERS. 1. In principio creavit Deus coelum et terram.
Auctor hujus operis, sicut sancti doctores tradunt,
cognoscitur fuisse Moyses qui per revelationem Dei
mundi creationem cognovit, qui tamen more Scripturae
de se quasi de alio loquitur. In principio hujus
voluminis philosophi confutantur, qui de mundi creatione
conati disputare, sicut Plato, qui tria dixit
esse principia, Deum videlicet, exemplar, et materiam,
et Deum non quasi auctorem ex nihilo cuncta
creasse, sed quasi opifici in rebus creandis materiam
adjutorium praestitisse. Aristoteles autem duo dixit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.