PL 131, col. 54
Commentarius in Genesim (Remigius Antissiodorensis), J. P. Migne
viros peritissimos. Qui venientes Alexandriam in
una basilica congregati, transtulerunt Scripturas de
Hebraeo in Graecum, conferentes ad invicem. Sed
illi qui LXX nimium venerabantur, confixerunt per
singulas cellas divisos fuisse, et Spiritu sancto dictante
eadem scriptitasse.
Y Πepictec, id est protector fidelis, qui protegebat
Ptolomaeum sapientiae suae scuto.
Nisi forte putandus est Tullius oeconomicum, id
est dispensatorium, quia oeconomos dicitur dispensator:
quem librum transtulit Tullius de Graeco in
Latinum, non tamen prophetavit, quia interpres,
non vates fuit.
Platonis Pythagoram [Protagoram ]. Plato scripsit
librum quem Pythagoram appellavit, quia ad Pythagoram
philosophum et amicum suum scripsit. Hunc
transtulit similiter Tullius.
Et Demosthenis pro Ctesiphonte. Demosthenes Graecus
rhetor fuit, qui scripsit librum pro Ctesiphonte,
eo quod ante Ctesiphontem eum scripserit.
Historia. Historia dicitur apo tu historia, id est
a videndo. Distat inter historias et annales, quia historiae
sunt earum rerum quas videmus vel videre
possumus, annales vero earum quas non videmus.
Inter spiritalia charismata, id est dona vel gratiam
Spiritus sancti.
In Apostolo, videlicet Paulo, ubi commemorat
dona Spiritus, dicens: Quosdam quidem dicit apostolos,
alios prophetas, etc. In quibus charismatibus ultimum
pene gradum interpretes tenuerunt; et hoc
in ejusdem Pauli apostoli Epistola reperitur, ubi dicit: Alii datur per Spiritum sermo sapientiae,
etc.
usque dum concludit dicens: Alii genera linguarum,
alii interpretatio sermonum.
Et emendatiora sunt exemplaria Latina quam Graeca,
Graeca quam Hebraea. Unaquaeque enim res,
quo frequentius transfertur, eo firmius emendabitur.
INCIPIT TEXTUS BRESITH.
CAPUT PRIMUM.
esse principia, materiam scilicet et speciem, tertium
quiddam nescio quid volens dicere operatorium appellavit.
Quorum erroribus obvians Moyses utpote a
Deo electus veritatem dicitur demonstrasse, ostendens
Deum cuncta simul ex nihilo formasse, non
quidem in tempore, sed in initio temporis dicens: In principio,
et subauditur: temporis, patet procul
dubio tunc tempus coepisse quod antea minime
erat.
Creavit enim coelum et terram. Coelum non istud
visibile firmamentum accipere debemus, sed illud
empyreum, id est igneum, vel intellectuale coelum