PL 131, col. 63
Commentarius in Genesim (Remigius Antissiodorensis), J. P. Migne
et placitum suum universa vocitaverunt.
Ideo autem Dominus cuncta animantia venire fecit
ad Adam, ut ex suo arbitrio eis nomina imponeret,
ut per hoc cognosceret quia charior et dignior aliis
rebus haberetur cui talis potestas a Domino concedebatur.
Mystice Adam Christum significat, qui de sinu paternae
majestatis descendens hominibus visendus apparuit.
Qui universae creaturae, id est hominibus,
quos regenerando in novam transtulit creaturam,
nomen imposuit, quia eos ex suo nomine Christianos
vocari voluit, sicut per prophetam dictum est: Servos
suos vocabit nomine alio [(Isa. LXV, 15)]
.
Vers. 21. Immisit Dominus soporem in Adam, et
tulit unam de costis ejus. Nunquid vigilante Adam
sine dolore Dominus costam ejus auferre non potuit
quam eo dormiente abstulisse dicitur? Potuit utique.
Sed hoc in mysterio potius fuisse credendum est, ut
in principio mundi praefiguraretur sacramentum Dominicae
passionis quod suo tempore, id est, in novissima
saeculi aetate futurum erat. Nam dormitio Adae
mortem Christi significat in cruce. Quo in cruce pendente,
mysteria sanguinis et aquae de ejus latere profluxerunt,
quibus sancta constat Ecclesia et unde
roboratur. Unde et bene dicit: non formavit costam,
sed aedificavit, quasi domum Ecclesiae praesignans
quae ex vivis et electis lapidibus aedificatur. Et quod
superius dixit breviter: Masculum et feminam creavit
eos, nunc apertius exponit quomodo ipsam feminam
creaverit:
Vers. 23. Hoc nunc os ex ossibus meis. Adam videns
mulierem sibi simillimam ex omnibus creaturis
recognovit eam ex suae carnis substantia formatam,
vel etiam, ut B. Augustinus dicit, factus Adam in
exstasi mentis et prophetiae spiritu afflatus scivit
costam sibi subductam et mulierem formatam. Vocabitur
virago.--Virago a viro est dicta, sicut et in
Hebraeis is, vir dicitur, et deinde issa derivatum, id
est mulier. Ex hoc Israel etiam compositum est.
Vers. 24. Quamobrem relinquet homo patrem et
matrem. Hunc locum exponens Apostolus dicit: Sacramentum
hoc magnum est: ego autem dico in Christo
et in Ecclesia [(Eph. V, 32)]
. Homo Christus intelligitur
propter assumptam humanitatem. Qui dereliquit Patrem,
quando de sinu paterno descendens
novus homo mundo visibilis apparuit, non deserendo
Patrem, cum quo semper in divinitate inseparabiliter
mansit. Dereliquit matrem, id est, Synagogam, de
qua et carnem assumpsit. Adhaesit uxori suae, id est,
conjunxit sibi Ecclesiam non habentem maculam aut
rugam. Et factae sunt duo in carne una, id est, Christus
qui caput, et membra ipsius, id est Ecclesia,
sicut ipse Patrem orat pro primitiva sua Ecclesia, id
est apostolis suis, dicens: Volo ut sint unum sicut
et nos unum sumus [(Joan. XVII, 21)]
.
Vers. 25. Erat uterque nudus, et non erubescebant.
Quae causa erubescentiae esset in illis quos nullus
motus inhonestus, nulla carnis titillatio agebat? Nisi
enim homo peccasset, nunquam voluptatis ardore