PL 131, col. 64

Commentarius in Genesim (Remigius Antissiodorensis), J. P. Migne

instigaretur. Sed sicut nos oculum hac illae sine laesione
aliqua vel petulantia volvimus, vel sicut digitum
protendimus, ita membris genitalibus non ad
delectationem, sed ad gignendam prolem uteremur.
Bene ergo dicitur: Non erubescebant quod nudi essent,
qui melius veste innocentiae et immortalitatis
jucunditate vestiebantur.
CAPUT III.
Vers. 1. Sed et serpens erat callidior. Sive sapientior,
sicut Theodotion dicit, non quidem per sui naturam,
utpote qui animam rationalem non habet quae
capax est sapientiae, sed quia plenus erat daemoniaco
spiritu, quo scilicet veluti quodam organo ipse spiritus
nequam utebatur. Ergo illa calliditas vel sapientia
non erat serpentis, sed daemonis qui per serpentem

loquebatur, sicut solent loqui per energumenos
vel fanaticos et vates daemoniorum: ipse vero
serpens ea quae loquebatur ignorabat, sicut energumeni
ea quae per illos malignus spiritus vel hostis
loquitur ignorant. Proprium est maligni spiritus, ut,
quemcunque invaserit, ita eum pondere suae infestationis
deprimat, ut intellectum omnem et rationem
ab eo auferat, et horum quae loquitur penitus expertem
reddat. E contra Spiritus sanctus quoscunque
sua dignatione idoneos fecerit et sui gratia repleverit,
videntes, hoc est intelligentes faciat, ut non
modo praesentia, verum etiam futura per Spiritum
cognoscant. Unde et Apostolus dicit: Spiritus prophetarum
prophetis subjectus est [(I Cor. XIV, 32)]
.-- Cur
praecepit vobis Deus? et reliqua. Callidus hostis

ob hoc mulierem interrogat, ne post praevaricationem
aliquam reatus sui excusationem habere posset.
Fortassis enim dicere posset: Oblita enim mandatorum
Dei, et ideo deliqui. Quam omnimodis excusationem
amovens mandata Dei repetendo inculcat
et ad memoriam reducit.
Vers. 4. Nequaquam moriemini. Dolose hortatur
diabolus hominem ad contemptum praecepti Dei, ut
nollet subdi Deo, sed magis suae esse potestatis.
Vers. 5. Scit enim Deus quod, in quacunque die
comederitis ex eo, eritis sicut dii. Quaerunt multi: Si
Deus praevidebat hominem posse decipi, cur permisit
eum tentari? Sed, ut beatus Augustinus dicit,
non magnae laudis esset, si bene in paradiso viveret
nullo persuadente. Ut enim Apostolus dicit, non

coronabitur, nisi qui legitime certaverit [(II Timoth.
II, 5)]
. Et certe liberum habebat arbitrium, ut, si
voluisset, resisteret tentatori. Quod si fecisset,
digne utique remuneraretur. Artificiali et arguta
quidem machinatione diabolus suae persuasionis
dolos composuit dicens: Eritis sicut dii, ut, si per
inobedientiae contemptum hominem subvertere nequiret,
saltem in hoc quod fidem in eo corrumperet
et cum ad idololatriam suaderet, victorem se gloriaretur.
Si autem ad inobedientiam et contemptum
Dei illum seduxisset, in utroque victor existeret.
Vers. 6. Vidit igitur mulier quod bonum esset
lignum ad vescendum. Hic aperte ostenditur mulier
inexcusabilis esse. Licuit enim ei sub tali deliberatione

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.