PL 131, col. 65

Commentarius in Genesim (Remigius Antissiodorensis), J. P. Migne

dolos advertere inimici. Consideravit enim
pulchritudinem ligni et quia suave esset ad manducandum. Dedit viro suo.
Non quidem dicitur,
quod suaserit ei ut manducaret, sed in hoc quod
dicitur: dedit, intelligitur quia suasit ad comedendum,
quanquam non esset opus ut suaderet, quia,
cum vidit eam comedisse et minime mori, ipse quoque
securus comedit.
Vers. 7. Et aperti sunt oculi eorum. Quare dictum
est, aperti sunt oculi? Nunquidnam Deus eos in
paradisum non videntes constituerat? Non utique.
Sed aperti sunt oculi eorum ad concupiscentiam et
cognitionem bestialis motus quem prius in se minime
cognoverunt. Est enim quoddam genus caecitatis
quod Graece aorasia, id est avidentia dicitur,

qua quaedam videntur, quaedam vero non. Qua caecitate
tenebantur illi duo discipuli cum Domino pergentes
in Emmaus, de quibus dicitur: Oculi eorum
tenebantur, ne eum agnoscerent [(Luc. XXIV, 16)]
.-- Cumque
cognovissent se esse nudos. Cognoverunt se
esse nudos in hoc quod bestialem motum senserunt
quem antea non senserunt. Unde et ad ficum confugerunt,
quia fortassis, ut beatus Augustinus dicit,
hanc arborem primam post praevaricationem repererunt, et ex foliis
ejus fecerunt sibi perizomata, id est
succinctoria sive bracas; et apposuerunt sibi in
membris genitalibus, circa lumbos videlicet in quibus
sementiva vis esse dignoscitur. Congrue autem
ex foliis fici fecisse sibi perizomata dicuntur, quae
pruritum quemdam in se habere noscuntur. Significat

autem pruritum carnis et incentivae libidinis
ardorem, de qua beatus Ambrosius dicit: « Beati, qui
ligant equos suos ad vitem olivae, ad arbores laetitiae
et pacis, non ad ficum, quae est humilis ad altitudinem,
mollis ad laborem, sterilis ad fructum. »
Vers. 8. Et cum audissent vocem Domini Dei. Deus
primo homini per subjectam creaturam, id est, per
angelum sub humana specie apparentem loquebatur:
unde et vocem Domini audisse dicitur. Nec vacat,
quod post meridiem eamdem vocem percepisse dicitur,
quando jam dies a calore suo frigescit: quia
jam in eo fervor charitatis et lux veritatis defecerat.
Unde nona hora spiritum emisit, qui sexta hora
fuerat crucifixus. Et recte hoc ordine actum est, ut
qua hora homo de paradiso ejectus est eadem illuc

restitueretur.
Vers. 10. Audivi vocem tuam et abscondi me. Sicut
amens et nimio timore perterritus. Abscondit autem
se, non ut ejus scelera Dominus non videret, sed ut
se indignum factum ejus aspectui ostenderet. Duplici
autem verecundia arctabantur: vel quia illum obscenum
motum in membris suis sentiebant quem
antea nunquam experti fuerant, vel quia intelligebant
ob transgressionem Dei praecepti hoc sibi contigisse. Adam, ubi es?
Non quasi nescius interrogavit
quem nihil latere potest, sed miseriam praevaricationis
illi exprimit, cum dicit: Adam, ubi es? Id est,
quam miser effectus es! Qui immortalis conditus
fueras, mortis damno teneris, et innocentiae beatitudine

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.