PL 131, col. 68
Commentarius in Genesim (Remigius Antissiodorensis), J. P. Migne
est, ne posset ulterius lignum vitae contingere.
Vers. 24. Collocavit autem ante paradisum voluptatis
cherubim et flammeum gladium. Id est, per
ministerium angelicum igneam custodiam constituit. Flammeus gladius
tribulationes et labores significat
hujus saeculi, quibus sancti in praesenti vita exercentur;
sive per flammeum gladium significatur sententia
justae damnationis quae homini data est. Qui
tamen ita damnatus est, ut posset passione Christi
redimi. Unde et recte gladius ipse versatilis dicitur
qui posset aliquando removeri. Remotus est enim
Henoch, et Eliae, et Domino baptizato omnibusque
quotidie fidelibus, cum de hac vita ad illam supernam
transeunt beatitudinem. Et non dicit: flammam
et gladium, sed flammeum gladium: quia quicunque
ad paradisum redire cupiunt, necesse est ut igne
Spiritus sancti omnes concupiscentias hujus vitae
exurant, et gladio verbi Dei praecidant quidquid in
se noxium et inutile conspexerint. Alia translatio
habet: contra paradisum, quoniam vehemens contrarietas
Adae contigit. Non enim parvo contraria sunt
beatitudo et miseria. Siquidem qui prius beatus, factus
est miser, et qui antea immortalis conditus, mortalis
effectus est. Cherubim plenitudo scientiae interpretatur.
Cherubim ergo et flammeus gladius ante paradisum
collocatur, ut detur intelligi quia per scientiam
disciplinae coelestis et per tribulationes et labores
vitae praesentis ad paradisum possumus redire.
CAPUT IV
Vers. 1. Adam vero cognovit uxorem suam. In
paradiso positus non legitur cognovisse uxorem
suam, sed postquam ejectus est de paradiso. Quia
enim peccaturus erat et mortales filios generaturus,
ideo nullus ex ejus stirpe in paradiso natus est qui
locus est vitae. Quae concepit et peperit dicens: possedi
hominem per Deum. Cainiti Hebraice Possidere dicitur.
Quia ergo mater dixit: Possedi hominem,
vocatus est Cain possessio.
Vers. 2. Rursumque peperit ejus fratrem Abel.
Abel luctus vel vapor interpretatur. Fuit luctus parentibus
exstinctus a fratre, et tanquam vapor cito
disperiit vel disparuit.
Vers. 4. Respexit Dominus ad Abel et ad munera
ejus. In quo respexit Dominus ad munera Abel?
Ignem videlicet coelitus mittendo quo sacrificium
consumebatur. Quod Theodotionis translatio ostendit
dicens: Inflammavit Dominus super Abel: super
Cain autem non inflammavit. Tali enim modo probatur
hostia Deo placuisse.
Sed quaeri potest quare Deus respexit ad munera
Abel, ad Cain vero munera non respexit? Nunquid
enim plus placet peculiaris hostia quam sacrificium
Deo de fructibus? Sed sciendum quia Deus plus
mentes offerentium, quam id quod offerebatur, attendit,
et ideo respexit, id est, acceptum habuit et placuit
illi munus ejus. Potest et aliud dici, quia avaritiam
detestatus est in labore Cain. Sunt enim quidam
qui plus justo desudant in laborando, non tantum