PL 131, col. 69

Commentarius in Genesim (Remigius Antissiodorensis), J. P. Migne

ut habeant sufficientiam, sed ut superflua quaeque
et minus necessaria congregent. Hunc laborem
superfluum vidit Deus in Cain, et ideo ad munus
ejus non respexit. Ars vero pastoralis simplex est et
innocua, quam post Abel sancti Patres habuisse leguntur.
Vers. 5, 6. Et concidit vultus ejus in terram. Dixitque
Dominus ad eum: Quare iratus es, et concidit
facies tua? Id est, Cur livore torqueris, et non bona
verecundia perfunderis? Ut enim Sapientia dicit: Est confusio adducens peccatum, et est confusio adducens
gloriam
[(Eccli. IV, 25)]
.
Vers. 7. Statim in foribus peccatum aderit. Id est,
patebit omnibus, et hoc quasi janitore comitaberis. Sed sub te erit,
id est, sub tua potestate erit appetitus

ejus, et tu dominaberis illius. Et est sensus:
Quia rationis capax es, et nosti quid sit bonum,
quidve malum, debes dominari peccato, ut voluutas
mala non usque ad operis nequitiam perducatur. Et
hoc est, quod LXX dicunt: Peccasti? quiesce. Id
est, Peccasti voluntate? quiesce a malo opere. Alia
translatio habet: Si recte offeras, recte autem non
dividas, dicit Dominus: peccasti. Et Cain recte obtulit,
quia utique Deo qui solus est adorandus, et
cui est sacrificandum. Sed non recte divisit, sua
Deo dando, se autem sibi, cum Deus potius nos
quam nostra desideret. Omnis enim qui aliquid offert
considerare debet cui offerat, et quo offerat,
et quando et quis sit ipse qui offert.
Vers. 8. Dixitque Cain ad Abel fratrem suum:

Sed hoc, quod a Deo audierat: superfluum enim
est. Egrediamur foras. Neque enim adhuc domus vel
templum erat ubi Deo sacrificium offerretur. Et
consurrexit Cain adversus fratrem suum, et interfecit
eum. Retro, ut ferunt, pastorali virga. Allegorice in
scelere Cain malitia Judaeorum designatur. Cain occidit
minorem fratrem suum Abel, et Judaei Christum
caput minoris populi, id est gentilis, sicut
ipse per Psalmistam dixerat Patri: Constitues me in
caput gentium [(Psal. XVII, 44)]
.
Vers. 9. Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel
frater tuus? Interrogat autem Dominus, non quod
disceret quod ignorabat, sed ut eum saltem sic ad
confessionem provocaret, aut negantem justa ultione
damnaret. Sed ille peccata congeminans superbe

respondit, dicens: Nescio. Nunquid custos
fratris mei sum ego? Quasi Deum scelus ejus latere
potuisset, cui nuda et aperta sunt omnia [(Hebr.
VI, 13)]
.
Vers. 10. Ecce vox sanguinis fratris tui clamat ad
me de terra. Quia confiteri noluit, justa jam increpatione
redarguitur cum dicitur: Quid fecisti? Ecce
vox, et reliqua. Vox sanguinis Abel est magnae justitiae
virtus quae vindictam et ultionem expetebat pro
innocentis sanguine.
Vers. 11. Nunc igitur maledictus eris super terram
quae aperuit os suum. In praevaricatione Adae, sicut

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.