PL 131, col. 70

Commentarius in Genesim (Remigius Antissiodorensis), J. P. Migne

jam diximus, terra maledicta est, non ipse. In peccato
autem Cain ipse maledicitur, quia sciens reatum
primae praevaricationis non timuit, sed insuper scelus
homicidii vel fratricidii adjecit. Allegorice superius
diximus Cain Judaeos significare, Abel Christum. Terra
vero hoc loco Ecclesiam significat, quae fusum
Christi sanguinem aperto ore, id est magnae devotionis
desiderio, ad aeternam suscipit salutem
Vers. 12. Vagus et profugus eris super terram. Hoc
de eis manifestum est qui per omnem Romani orbis
imperium vagi et profugi sunt nec usquam habent
certas sedes.
Vers. 13. Dixitque Cain: Major iniquitas mea quam ut
veniam merear. Peccatis peccata adjiciens desperavit,
nec credidit se posse salvari vel veniam adipisci. Et

haec est blasphemia in Spiritum sanctum quae nec hic
nec in futuro remittetur [(Luc. XII, 10)]
. Qui enim desperat,
aut putat Deum nolle dimittere, aut non posse.
Si non potest, non omnipotens, quia est aliquid quod
non potest. Si autem non vult, quod etiam cogitare
nefas est, invidet saluti humanae.
Vers. 14. Ecce ejicis me hodie a facie terrae. Id est:
In conspectu tuo me indignum judicas. Et a facie
tua, quia videlicet ipsam meam vitam odio habens
praesentiae tuae me subtraham. Omnis igitur qui invenerit
me, occidet me. Quia ex tremore corporis et furiatae
mentis exagitatione quicunque me invenerit,
cognoscet me dignum esse, qui occidar.
Vers. 15. Nequaquam ita fiet. Id est, non cito

morieris, sicut vis. Septuplum punietur. Id est plenarie
et perfecte. Solet enim septenarius numerus
pro perfectione poni. Unde saepe Dominus minatur: percutiam,
inquiens, vos septies [(Levit. XXVI, 24)]
,
id est perfecte. Secundum igitur LXX legitur: Quicunque occiderit Cain, septem vindictas exsolvet.
Et
est sensus: Non ita fiet ut vis, ut videlicet cita
morte longae vitae cruciatum effugias, sed diu vivendo
usque ad septimam generationem tandem quicunque
te occiderit exsolvet, id est, finiet septem vindictas
quae in te sunt: non quo ille qui eum occidisset
septuplum esset puniendus, sed quia illum occidendo
finiret illas septem vindictas, id est perfectas, quibus
Cain diu vivendo cruciabatur. Hoc secundum
LXX. Caeterum secundum Hebraicam veritatem
septuplum punietur,
id est plenarie et perfecte:
in quo deterret ne quis homicidium audeat iterare. Posuit Dominus signum in Cain, ut non eum interficeret
omnis qui invenisset eum.
Hoc videlicet, quia
vagus et profugus erat super terram, vel, ut LXX, gemens et contremens.
Allegorice posuit Deus signum
in Judaeos, ut nemo eos occideret, ipsam videlicet
legem quam portabant ad suam damnationem et nostram
ereptionem. Propter hoc signum nemo eos
occidit. Neque enim pagana persecutione, vel etiam
sub Christiana jam tranquillitate eos prohibuit suis
legibus uti et suo more vivere. Et hoc est quod per
Psalmistam Filius loquitur ad Patrem: Ne occidas

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.