PL 131, col. 71

Commentarius in Genesim (Remigius Antissiodorensis), J. P. Migne

eos, ne quando obliviscantur populi mei: disperge illos
in virtute tua [(Ps. LVIII. 12)]
.
Vers. 16. Egressusque Cain a facie Domini habitavit
in terra profugus ad orientalem plagam Eden.
Eden epulae vel deliciae interpretatur. Septuaginta
dicunt: habitavit in terra Naith. Sed Naith non est
hoc loci nomen. Interpretatur autem instabilis vel vagus,
et ideo in terra Naith habitare dicitur, quia
instabilis et fluctuans vagabatur.
Vers. 17. Cognovit autem uxorem suam, quae concepit
et peperit Enoch: et aedificavit civitatem, vocavitque
nomen ejus ex nomine filii sui Enoch. Quia
in timore erat et tremore, ideo fortassis civitatem
aedificavit, ut ibi absconditus protegeretur. Quaeri
autem potest cum quibus eam aedificaverit, si plus

vel plures non erant homines quam hi quos Scriptura
commemorat. Sed sciendum multo plures jam tunc
fuisse, quia diu vivendo plures filios generabant.
Nec mirum, cum etiam filii Israel per quadraginta
annos ita multiplicati legantur ut eorum numerari
non posset exercitus. Aedificavit, inquit, civitatem,
quam ex nomine filii vocavit Enoch. Enoch dedicatio
interpretatur. Notandum autem quod in prima generatione
de Cain nascitur Enoch, id est dedicatio;
quia reproborum populus in prima generatione,
hoc est in praesenti vita, se dedicat huic se adjiciens,
et in hac, si fieri posset, semper manere
volens. Unde et civitatem aedificavit, quia reprobi hic
habent suam felicitatem et quasi fundamentum, cum
Apostolus de se suisque similibus dicat: Non habemus

hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus [(Hebr. XIII, 14)]
.
De Seth vero natus est Enoch [ alias
Enos vel Henos] septima generatione, quia sancti,
qui ad Dei pertinent civitatem, alteri vitae, id est,
futurae se dedicant quae post sex saeculi aetates septima
generatione, hoc est, justorum congregatione vel
resurrectione manifestabitur.
Lamech primus bigamiam perpetravit, quia duas
uxores habuit, et propterea in diluvio periit.
Vers. 19-21. Nomen uni Ada, et nomen alteri Sella.
Genuitque Ada Jubal. Ipse fuit pater canentium cum
cithara et organo. De hoc Josephus dicit: « Jubal
musicam amavit, psalterium et citharam laudavit.
Et ne unquam ab humana memoria elaberentur ea
quae invenerat, in duabus columnis, una lateritia,

altera lapidea, descripsit, cum Adam praedicare audisset
duo diluvia et omnium exterminationem. »
Vers. 22. Sella genuit Tubalcain. Sed et de hoc
idem Josephus dicit: « Tubalcain res bellicas decenter
exercuit, artem ferrariam docuit: quaedam etiam,
quae ad libidinem oculorum pertinent, adinvenit. » Soror Tubalcain Noema.
Notandum quod in generatione
Seth nulla mulier nata legitur: in Cain vero
generatione legitur soror Tubalcain progenita, per
quod designatur lascivia et petulantia quae reprobis
in praesenti dominatur vita.
Vers. 23. Occidi virum in vulnus meum et adolescentem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.