PL 131, col. 72

Commentarius in Genesim (Remigius Antissiodorensis), J. P. Migne

in livorem meum. Hunc locum ita Hebraei exponunt.
Lamech diu vivendo caliginem oculorum incurrerat,
nec videre poterat. Habebat autem quemdam
adolescentem qui gressus ejus regebat. Cum ergo
quadam die venatione exerceretur, illuc jacula dirigens
quo adolescens indicasset, casu Cain inter
fruteta latitantem, indice adolescente, percussit, qui
feram esse putaverat. Sed cum cognovisset se hominem
occidisse, iratus adolescenti ipsum quoque
interfecit. Et hoc est, quod sequitur: Occidi virum,
id est Cain, in vulnus meum, quia ego quoque pro
illo vulnerabor et occidar: et adolescentem livorem
meum, quia pro illo quoque damnabor.
Vers. 24. Septuplum ultio dabitur de Cain; de Lamech
vero septuagies septies. Crescente peccato crescit

et ultio. Fuerunt autem septuaginta septem animae
de stirpe Lamech quas in diluvio legimus periisse.
Allegorice Lamech figuram tenet mundi hujus,
cujus tantum fuit peccatum praevaricante Adam
ut non posset expiari nisi septuagesima septima generatione,
Christo per Virginem veniente.
Vers. 25. Cognovit adhuc quoque Adam uxorem
suam, et peperit filium vocavitque nomen ejus Seth.
Seth positio interpretatur, quae Graece thesis dicitur,
ducta etymologia ex eo quod pater dixit: posuit
mihi Deus semen pro Abel. Alio sensu Seth resurrectio
interpretatur, quia surrexit loco fratris sui interfecti.
Vers. 26. Sed et Seth natus est filius quem vocavit
Enos. Enos homo interpretatur. Iste coepit invocare

nomen Domini, id est colere Deum et deprecari,
quamvis alia sit Hebraeorum opinio. Dicunt enim
idola tunc primum facta et tanquam Deum adorata.
CAPUT V.
Vers. 5. Et factum est omne tempus quo vixit Adam,
anni nongenti triginta. Ferunt post mortem Abel vovisse
Adam, ut nunquam postea cognosceret uxorem
suam et filium generaret. Sed sermo Dei ad eum factus
est, ut hoc votum frangeret, quia Filius Dei
non posset ad hominis redemptionem carnem assumere.
Cain enim indignus erat ut de stirpe ejus
Deus homo nasceretur. Unde ante Seth nullum legitur
genuisse, post Seth vero dicitur genuisse filios
et filias.
Vers. 22. Ambulavit Henoch cum Deo. Id est, imitatus
est Deum.
Vers. 31. Noe vero, cum quingentorum annorum
esset, genuit Sem, Cham et Japhet. Hoc loco intueri
debemus profundum mysterium. Est enim Noe ab
Adam post Seth decimo loco. Denarius enim numerus
perfectionem significat electorum, quia primae
est tesserae, id est IV, numerus, nec ultra potest numerando
procedi nisi iterum redeatur ad unitatem.
Noe ergo si addamus duos filios ejus Sem Cham,
et Japheth, Cham reprobato fiunt duodecim. Duodenarius
autem numerus sacratus est in duodecim patriarchis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.