PL 131, col. 73

Commentarius in Genesim (Remigius Antissiodorensis), J. P. Migne

et praecipue in duodecim apostolis. Constat
vero ex partibus septenarii quae sunt tria et quatuor.
Haec est justorum perfectio quae servata est in linea
a Seth descendente. Consideremus imperfectionem
eorum qui per Cain ab Adam descenderunt. Ab Adam
igitur ad Lamech sex sunt generationes, quibus si
addamus tres filios ejus et quartam filiam ejus fiunt
undecim. Undenarius autem numerus peccatum significat,
quia transgressio est denarii. Ecce hic sublucet
imperfectio et malitia generationis Cain. Et
facti sunt dies Lamech septingenti septuaginta septem
anni. Hoc secundum Hebraicam veritatem. Caeterum
secundum LXX maximus est error in numero, in
quo invenitur Lamech post diluvium vixisse quatuordecim
annos.
CAPUT VI.

Vers. 1. Cumque coepissent homines multiplicari super
terram, videntes filii Dei filias hominum, quod
essent pulchrae. Filios Dei appellavit filios Seth qui
quandiu se in patris sanctitate incorrupte servaverunt
hoc nomine honorari meruerunt, ut filii Dei
vocarentur. Sed, postquam carnis voluptate superari
conjunxerunt se damnatae stirpi Cain, ejus malitiam
imitari coeperunt. Nonnulli filios Dei angelos malignos
interpretati voluerunt. Sunt enim quidam daemones
improbi mulieribus. Sed melius est, sicut diximus,
ut filios Dei filios Seth accipiamus.
Vers. 3. Dixitque Deus: Non permanebit Spiritus
meus in homine in aeternum, quia caro est. Alia translatio
habet: Non judicabit Spiritus meus homines in

aeternum, quia caro sunt. Secundum quam translationem
talis est sensus: quia homines fragiles sunt
et mortali carne circumdati, non eos judicabo in
aeternum ut aeternaliter pereant, sed potius eis in
praesenti restituam quod merentur. Ex quo intelligimus
magnam esse misericordiam, cum peccatores
non sinit ex sententia agere, sed flagellando ad se
revocat. Unde et quibusdam peccantibus minatur: Non visitabo filias vestras, cum adulteraverint
[(Ose.
IV, 14)]
. Et alibi: Unusquisque post pravitatem cordis
sui ambulet [(Jer. XIII, 12)]
. Hinc et Psalmista: Exacerbavit
Dominum peccator, secundum multitudinem
irae suae non quaeret [(Psal. X, 4)]
. E contra de his qui
Deo accepti sunt dicitur: Visitabo in virga iniquitates

eorum [(Psal. LXXXVIII, 33)]
.-- Eruntque dies illius
centum viginti annorum. Quidam putant hominum
vitam post diluvium in centum viginti annis
esse contractam. Sed non ita est sentiendum.
Multos enim legimus post diluvium pluribus annis
vixisse. Hoc ergo ita accipiendum est. Volens enim
Deus inducere peccatoribus diluvium dedit eis spatium,
centum viginti scilicet annorum ad agendam
poenitentiam. Sed illis agere nolentibus et in sua
malitia perdurantibus non exspectavit eos Deus usque
ad datum spatium centum viginti annorum, sed
centesimo anno factum est diluvium.
Vers. 4. Gigantes autem erant super terram in diebus
illis. Gigantes appellat eos qui de permista generatione
Seth et Cain nati sunt, immanes corpore, viribus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.