PL 132, col. 1074

Epistolae et privilegia (Leo VII), J. P. Migne

totum veteris muri ambitum, usque ad viam quae
juxta latus basilicae aquilonare vergit, nulla, postquam
hanc epistolam videritis, femina licentiam
habeat commorandi, sed nec intrandi quidem, nisi
solius causa orationis. Si quis vero de ministris
hoc apostolicum interdictum neglexerit, aut aliqua
femina intrare praesumpserit, tandiu excommunicatus
sit, quousque promissa emendatione absolvi
mereatur. Sin autem, quia per audaciam et contemptionem
ad hoc transgrediendum pertinax exstiterit,
illum prorsus, vel illam. excommunicamus. Observantibus
haec gratia et pax Christi per suos apostolos
et beati Martini preces multiplicetur.
Scriptum per manum Theodori notarii et scriniarii
sanctae Romanae Ecclesiae in mense Januario,

et indictione undecima, Ludovico Francorum
rege.
VII. LEONIS VII PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO CLUNIACENSI. Petente Odone abbate confirmat Cluniacense coenobium cum omnibus rebus ad ipsum pertinentibus liberum ab omni dominatu cujuslibet personae, prohibetque ne unquam ulli, aut canonico, aut laico, aut etiam abbati monacho, nisi regulariter viventi commendetur. Libertatem quoque electionis ipsius abbatis asserit.
LEO episcopus, servus servorum Dei, ODONI religioso
abbati Cluniacensis coenobii in honore summorum
apostolorum Petri et Pauli consecrati, quod a
Guillelmo Aquitanorum duce constructum est, et per
te tuis successoribus in perpetuum.
Sicut pietati fidelium patet, universalis Ecclesiae
cura beato Petro specialiter commissa est, et per
ipsum successoribus ejus. Quapropter nostro moderamini
convenit, ut nos, qui Deo auctore sanctae
sedi Romanae praesidemus, quibuslibet fidelibus
secundum religionem viventibus vel conversantibus
pia benevolentia subveniret, ubi forte nostrum
suffragium indigent vel expetunt, certatim satagamus.
Et idcirco praedictum Cluniacense coenobium,
primo quidem pro amore beatorum apostolorum quibus
consecratum est, ac pro religione quae ibidem
tenetur, deinde etiam pro dilectione filiorum nostrorum,
videlicet regum Hugonis atque filii ipsius
Lotharii, qui locum ipsum, ut audivimus, multum
fovent, sublimare atque solidare per nostram apostolicam

auctoritatem decrevimus. Itaque, sicut in
privilegiis praedecessoris nostri Joannis papae continetur
praedictum coenobium ab omni dominatu cujuslibet
personae, omnesque res ad ipsum pertinentes,
quas nunc vel monachi tenent, vel juste acquisituri
sunt, liberum et absolutum esse praecipimus; Romanae
tantum sedi, sicut in testamento bonae memoriae
Guillelmi continetur, ita sit subjectum, ut
nunquam aut canonico, aut laico, aut etiam abbati
monacho nisi regulariter viventi commendetur.
Villas vero quas ibidem piae memoriae Rodulphus
rex contulit ob hoc ad praedictum coenobium ex

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.