PL 132, col. 502
De harmonica (Regino Prumiensis), J. P. Migne
frustra sibi nomen cantoris usurpat, tametsi cantare
optime sciat. Neque enim ille qui lectionem legit,
sed qui lectionem exponit, magister appellatur. Et
licet pueri psalmorum verba memoriter decantent,
ab eorum tamen scientia alieni existunt, quia eorum
sensus mysticos penetrare nesciunt. Itaque sicut non
sufficit in visu eruditis viris colores formasque conspicere,
nisi etiam, quae sit horum proprietas, investigaverint:
sic non sufficit cantilenis musicis animum
oblectari, nisi etiam, quali inter se junctae
sint sonorum vel vocum proportione, discatur.
Haec ex multis pauca perstrinximus, ne musicis
ac peritis cantoribus de nostra imperitia risum praeberemus.
Nequaquam autem haec legenda Walcaudo
proponimus, aut ad talia discenda ejus animum
provocamus; frustra enim lyra asino canitur
Sed scientes, vos egregium atque perfectum
esse cantorem, cum vestra excellenti prudentia, et
cum aliis peritis cantoribus nostra fit sermocinatio
et disputationis ratio. Hujus epistolae verba vobis
tantum, et perpaucis aliis musicis, si quando ea legitis,
colloquantur: caeteros vero ita submovemus,
ut qui capere intellectu nequiverint, ad ea etiam legenda
videantur indigni.
19.
Caeterum ne aliquid intactum, quod ad susceptum
negotium pertinet, praeteriisse videamur, illud
in calce ponimus, quod supra suo in loco, si memoriae
non defuisset, oportuerat commemorare. Quaeritur
a nonnullis, quid significent illa verba, per quae
tonorum sonoritatem in naturali musica discernimus?
id est: Nonannoeane et Noeais, et Noioeane, et his
similia, et utrum intepretari eorum sensus possit?
Ad quod respondendum, quod omnino nullam recipiunt
interpretationem; neque enim quidquam significant:
sed ad hoc tantum a Graecis sunt reperta,
ut per eorum diversos ac dissimiles sonos tonorum
admiranda varietas aure simul et mente posset comprehendi.
Sed jam prolixus sermo finem praestolatur.
Excellentiam vestram superna Providentia omni
sanctae suae Ecclesiae profuturam per multa annorum
curricula incolumem conservare dignetur! Reverendissime
Papa.