PL 132, col. 501

De harmonica (Regino Prumiensis), J. P. Migne

jacet. Hinc aiunt fabulam Orphei et Eurydicis
esse confictam. Siquidem Orpheus Eurydicem
nympham amavit, quam sono citharae mulcens
uxorem duxit. Hanc Aristeus pastor dum amans sequitur,
illa fugiens in serpentem incidit, et mortua
est. Quod cum maritus cognovisset, eam sono citharae
de inferno ad superos conatus est revocare;
sed minime valuit. Orpheus dicitur quasi oreon
phone, id est, optima vox. Eurydices interpretatur
profunda dijudicatio. Orpheus ergo vult revocare de
inferno Eurydicem sono citharae, sed non praevalet,
quia humanum ingenium conatur profunditatem harmonicae
subtilitatis penetrare, et eam certis rationibus
dijudicare et discernere, et ad lucem, id est, ad
scientiam revocare; sed illa, humanam cognitionem

refugiens, in tenebris ignorantiae latet.
Interea sciendum est, quod non ille dicitur musicus,
qui eam manibus tantummodo operatur, sed
ille veraciter musicus est qui de musica naturaliter
novit disputare, et certis rationibus ejus sensus enodare.
Omnis enim ars, omnisque disciplina honorabiliorem
naturaliter habet rationem, quam artificium,
quod manu atque opere artificis exercetur. Multo
enim majus est scire quod quisque faciat, quam facere
quod ab alio discit. Etenim artificium corporale
quasi serviens famulatur; ratio vero quasi domina
imperat. Tanto igitur praeclarior est scientia musicae
in cognitione rationis, quantum corpus superatur a
mente. Unde fit, ut cum ratio operandi actu non
egeat, manuum opera nulla sint, nisi ratione ducantur.

Huc accedit, quod ita dicamus: corporales artifices
non ex musica disciplina, sed ex ipsis potius instrumentis
accepere vocabula. Nam citharoedus ex
cithara dicitur, lyricus ex lyra, tibicina a tibia, caeterique
suorum instrumentorum vocabulis nuncupantur.
Musicus autem non ab aliquo instrumento,
sed ab ipsa musica nomen accepit.
Is itaque musicus est, qui ratione perpensa canendi
scientiam non servitio operis, sed imperio
speculationis assumpsit. Quisquis igitur harmonicae
institutionis vim atque rationem penitus ignorat,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.