PL 132, col. 224

De ecclesiasticis disciplinis (Regino Prumiensis), J. P. Migne

sextae, nonae, vesperae, completoriique tempore nostrae
servitutis officia persolvamus, quia de eis dixit
Propheta. Nam de nocturnis vigiliis idem ipse ait: Media nocte surgebam,
etc. [(Ibid.)] Ergo his temporibus
referamus laudes Creatori nostro super judicia
justitiae suae.
Ex concilio Venetico.
[(Concil. Venetic., c. 14; BURCHARD. lib. II, c. 153.)] Clericus qui intra muros civitatis manet, et eo die
matutinis hymnis sine aegritudine defuerit, septem
dies a communione habeatur extraneus.
Ut missae ante horam tertiam non celebrentur. Ex
epistola Telesphori papae.
CLXXXVI.
[(BURCHARD. lib. III, c. 63, et dist. 1 de
consecr., c. 48.)] Missarum celebrationes ante horam

diei tertiam minime sunt celebrandae (quia eadem
hora et Dominus crucifixus est, et super apostolos
Spiritus sanctus descendisse legitur), excepta nocte
sanctae Nativitatis.
Ut fideles ante horam tertiam non prandeant.
CLXXXVII.
[(Addit. IV, c. 49; BURCHARD. lib. II, c.
185, et dist. 44, c. 12.)] Non oportet clericos vel
laicos religiosos ante sanctam horam diei tertiam
inire convivia, neque aliquando clericos, 95 nisi
hymno dicto, edere panem, et post cibum gratias
auctori Deo referre.
Ut sacramenta altaris a jejunis celebrentur. Ex concilio
Africano.
CLXXXVIII.
[(Conc. Afric. c. 8; Capitulare AHYTONIS,
c. 10.)] Ut sacramenta altaris nonnisi a jejunis

celebrentur, excepto uno die anniversario quo coena
Domini celebratur. Nam si aliquorum pomeridiano
tempore defunctorum episcoporum sive caeterorum
commendatio facienda est, solis orationibus fiat, si
illi qui faciunt jam pransi inveniuntur
Ut post allocutionem episcopi in missarum solemniis
plebs ad orationem invitetur. Ex concilio Laodiceno.
CLXXXIX.
[(Concil. Laodic. c. 19; BURCHARD. lib.
II, c. 69.)] Quod oporteat seorsum primum post allocutiones
episcoporum orationem super catechumenos
celebrari. Et postquam catechumoni egressi fuerint,
super eos qui sunt in poenitentia precem fieri.
His etiam accedentibus ad manum sacerdotis et
discedentibus tres orationes consummari fidelium,
ita ut prima quidem sub silentio, secunda vero et

tertia per exclamationes solitas expleantur.
De eadem re.
CXC.
[(BURCHARD. lib. II, c. 70.)] Oportet ut
in diebus festis vel dominicis, post sermonem intra
missarum solemnia habitum ad plebem, sacerdos
admoneat ut juxta apostolicam institutionem orationem
omnes in commune pro diversis necessitatibus
fundant ad Dominum pro regibus et 96 rectoribus
ecclesiarum, pro pace, pro peste, pro infirmis
qui in ipsa paroechia lecto decumbunt, pro nuper
defunctis; in quibus singillatim precibus plebs orationem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.