PL 132, col. 509

Excerptum in gestis pontificum S. Virdunensis ecclesiae (Bertarius Virdunensis),

quod isti Ecclesiae est subjectum nostris
temporibus sunt delatae. Deus testis est conscientiae
meae, quia non possum ad memoriam reducere quae,
a pueritia usque ad perfectam aetatem, meritis sanctorum
istorum ad sepulcra illorum divina clementia
operari vidi: quot caeci illuminati, quot surdi sanati,
quot claudi erecti, quot daemoniaci liberati, quot
aegroti a variis languoribus curati nullatenus stylo
comprehendere queo; aliqua tamen sub compendio
colligam. Duo contracti, causa orationum ecclesiam
ipsorum ingressi, protinus meritis sanctorum istorum
sunt erecti. Quaedam femina, nomine Emma, multis
diebus lumine praesentis saeculi privata in mea praesentia
ibidem est illuminata. Similiter et altera femina,
quae erat muta, post peractas Matutinas me

audiente coepit loqui. Quidam etiam homo per quadraginta
annos contractus et per multos annos in
porticu sancti Stephani Mettensis ecclesiae jacens,
curriculo evectus, ad istorum sanctorum sepulcra
delatus fuerat. Prima vero parte noctis coepit voces
emittere et, usque ad Matutinas easdem emittens
voces, sospitatem meruit obtinere. Ad quod miraculum
cum domno Hattone episcopo eodem die venimus,
simulque cum illo vidimus coxam ejus cum
crure usque ad nates excoriatam, quasi nil aliud
habuisset nisi ossa et qui vix in vehiculo venerat,
jam senex et plenus dierum pedes et sanus reversus
est ad propria.
3.
Post hos exstiterunt sancti Pulcronius, Possessor
et Firminus; de quorum memoria nihil aliud

scimus nisi quod a primis temporibus eorum merita
Deo fuerint grata, et inter cives sanctorum sint annumerati.
Legitur etiam in Vita sancti Lupi
Trecassini episcopi [( an. 450)] , Pulchronium admirandae
sanctitatis virum Virdunensis Ecclesiae episcopum
praefulsisse tanta gratia curationum, ut, religatis post
tergum manibus, daemoniacis imperaret, et dicto
citius prius sensum reciperent quam in collisione
suorum corporum cernui laberentur. Certe quando
reliquiae de praedictis sanctis fuerunt acceptae tempore
domni Hattonis episcopi, tunc etiam monumenta
istorum honorabiliter ac venerabiliter, sicut decet
sanctos, sub monumento beati Vitoni reperta sunt.
Pars autem corporum illorum ab aliquibus visa satis
ostendit quod animae eorum in beata felicitate gaudio
fruuntur aeterno.
4.
Tempore igitur beati Firmini [( an. 500)] ,
habitatores istius civitatis rebellaverunt contra Clodoveum
regem Francorum a beato Remigio baptizatum.
Qui cum ab eo obsiderentur, defuncto interim

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.