PL 132, col. 510

Excerptum in gestis pontificum S. Virdunensis ecclesiae (Bertarius Virdunensis),

eodem sanctissimo pontifice, beatus Euspicius; presbyter
istius Ecclesiae, egressus obtinuit apud regem
pacem et salutem civium suorum. Postea cum rex
praefatus creari vellet eum istius civitatis episcopum,
et ille omnimodis abnegaret, beatissimus Pater Vitonus,
nepos illius, hic ordinatus est episcopus;
sanctus vero Euspicius cum altero nepote suo,
beato videlicet Maximino qui sanctissimo Patri Vitono
germanitatis propinquitate jungebatur, petitione
ejusdem regis cum ipso Aurelianis perrexit et ibidem
monasticam vitam ducens obiit in pace. Sanctus
vero Maximinus, Aurelianis postea factus abbas,
multa miraculorum copia refulget. Vitam autem
beatissimi Vitoni a multis audivi se vidisse descriptam,
sed hactenus a nobis est invisa. Basilica
siquidem, ubi praedicti requiescunt sancti, in

honore sancti Petri apostoli est antiquitus constructa,
quae etiam pro antiqua dignitate habet multa
episcoporum sepulcra, et propterea a fidelibus
cunctis multum est veneranda.
5.
[( an. 520)] Post hunc exstitit Desideratus episcopus,
cujus tempore, sicut in gestis Francorum
legimus, ingravescente fame, cives istius civitatis
erant in afflictione maxima. Qui cum abisset ad
Theodericum regem et de thesauro illius quingentos
aureos mutuasset, distribuit eos civibus suis
sub tali tenore ut de eis negotiarentur per diversa
loca, et de acquisitu illorum viverent transactaque
necessitate praedictam summam regiis thesauris
restituerent. Quo facto, et de penuria famis sunt

erepti et divites effecti. Cumque episcopus praedictos
aureos regi reddere vellet, rex Domino gratias
agens, quod sui cives ex regis thesauro de tam
flebili miseria erepti essent, praedictos aureos reddere
ei jussit, quorum incremento usque hodie negotiatores
effecti sunt.
6.
[( an. 550)] Post hujus excessum de istis civibus
ordinatus est in ista Ecclesia sanctus Agericus
episcopus. Cujus tempore cum vellet Childebertus
rex placitum habere in ista civitate, pro amore illius
tenuit eum Mettis [( an. 590)] , ubi depositus est Egidius
Rhemensis Ecclesiae archiepiscopus. Quidam
autem vir valde nobilis, cum pro suis sceleribus
a rege vita debuisset privari, petitione praefati
antistitis salvatus est; et ob hoc dedit ille vir fratribus
quod ad Arcus et ad Mantuam habemus. Rursus
rex praelibatus cum per Virdunum iter habuisset, et
praedictus sanctus antistes nonnisi parum vinum in
uno vasculo habuisset, et omnipotens Dominus ipsius
meritis sic illud dilatasset ut rex cum suis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.